Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XVI (fol.28va-30rb)

16.1.1 Hoc enim est testimonium Iohannis quando miserunt ad eum Iudei ex Iherosolimis, sacerdotes et Leuitas.

16.1.2 Versutum liuor dilecte uersutum et periculosum inuidentibus, non inuidiam patientibus. Primos enim eos ledit et corrumpit, sicut uenenum aliquod mortiferum, insidens eorum animabus.

16.1.3 Si uero et alicubi et eos qui inuidiam patiunt nocebit, paruum et nullo dignum nocumentum et maius dampno luchrum habens. Et non in liuore solum sed et maliis omnibus, non qui male patitur sed qui agit; hic est qui nocumentem suscipit.

16.1.4 Neque enim nisi hoc utique esset iniusticiam pati magis iussisset Paulus discipulis. Propter quid non magis iniusticiam patimini ait, propter quid non indigetis?

16.1.5 Nouit enim certissime, non male patientem sed male facientem periculum sequentem ubique. Hec autem omnia a me propter liuorem Iudaicum dicta sunt.

16.1.6 Qui enim a ciuitatibus effusi fuerant ad Iohannem et peccata detestati fuerant sua et baptizati, hii post baptismum uelut ex quadam plenitudine mittunt interrogantes eum tu quis es?

16.1.7 Vere genimina uiperarum et si quid est hiis difficilius. Generatio mala et adultera et peruersa, postquam baptizatus es, tunc baptistam circumscrutaris et inuestigas? Et quid hac irrationabilitate fiet umquam irrationabilius?

16.1.8 Quomodo existis? Quomodo confessi estis peccata? Quomodo cucurristis baptizanti? Quomodo eum interrogastis de agendis? Hec enim omnia a uobis irrationabiliter principium et materium ignorantibus.

16.1.9 Sed nichil horum dixit, neque incusauit beatus Iohannes, neque exprobrauit, sed cum mansuetudine omni, respondet ad eos. Cuius autem gratia hoc fecit? Illum dicere dignum ut omnibus eorum manifesta et aperta malitia fiat.

16.1.10 Multociens enim ad Iudeos testificatus est Iohannes Christo, et quando baptizabat, continue eius ad presentes meminit et dixit: Ego quidem baptizo aqua, qui uero post me ueniet fortior me est ipse nos baptizabit in spiritu sancto et igni.

16.1.11 Passi igitur sunt ad eum quandam humanam passionem. Ad mundi enim gloriam reptantes, et que secundum faciem sunt uidentes indignum esse estimabant subici eum Christo.

16.1.12 Nam et Iohannem quidem multa demonstrabant clarum erant. Et primum, genus insignum et illustre principis sacerdotum erat filius. Deinde dicta et dura educatio, humanorum despectio omnium. Etenim uestimentum et mensam et domum, sed et escam contempnens ipsam, secundum heremum anteriori conuersatus erat tempore.

16.1.13 In Christo autem omne contrarium erat; genus enim uile quod et multociens ei proferebant dicentes: Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph? Sed et extimata ei patria tantum exprobrabilis erat, ut et Nathanael dicat: Ex Nazareth potest quid bonum esse?

16.1.14 Et dicta communis. Sed et uestimenta nichil plus multis habentia. Non enim precingebatur zona pellicea, neque a pilis indumentum habebat, neque mel et locustas comedebat, sed similiter omnibus dictabatur et communia adibat malignorum et publicanorum ut eos attraheret.

16.1.15 Quod non intelligentes Iudei, et propter hoc improperabant ei, sicut ipse ait: Venit filius hominis comedens et bibens, et dicunt: Ecce homo commessator et uini potator, publicanorum amicus et peccatorum.

16.1.16 Quia igitur continue Iohannes a seipso ad illum immittebat, qui uidebatur aput eos uilior esse, confusi et anxiati et uolentes hunc magis habere magistrum, manifeste uero hoc non presumpserunt dicere. Mittunt uero ad eum opinantes per blandicias eum attrahere ad confutendum Christum.

16.1.17 Non igitur quosdam contemptibiles mittunt ut ad Christum; nam illum quidem uolentes detinere ministros miserunt et Herodianos rursus et tales quosdam, hic autem sacerdotes et Leuitas et non simpliciter sacerdotes, sed eos qui Iherosolimis hoc est honorabiliores.

16.1.18 Neque enim simpliciter hec signauit euangelista et mittunt ut interrogarent: tu quis es? Et nimirum generatio eius manifesta erat ut et dicerent omnes: Quisnam puer iste erit? Et ad omnia montana sermo exiuit hic.

16.1.19 Et quando adiuit rursus Iordanem, omnes ciuitates erecte sunt. Et ex Iherosolimis et ex omni Iudea, ibant baptizari ab eo. Hii igitur interrogant nunc non ut ignorantes. Quomodo enim eum qui tot modis factus erat manifestus? Sed uolentes in hoc quod dixi eum inducere.

16.2.1 Audi ergo qualiter beatus hic ad mentem cum qua interrogabant non ad interrogationem ipsam respondit. Dicentibus enim tu quis es, non dixit confestim id quod ex directo erat dicere. Ego uox clamantis in deserto.

16.2.2 Sed quid? Quod suspicabantur illi, hoc destruxit. Interrogatus enim quis es confessus est et non negauit. Et confessus est quia non sum ego Christus.

16.2.3 Et uide sapientiam euangeliste, tercio idem dicit et uirtutem baptiste indicans et malitiam et amentiam eorum. Idem et apud Lucam est uidere. Iohannem dicentem ad eos qui excogitabant de eo, quoniam ipse erat Christus quoniam uenit fortior me, et per que respondet destruentem rursus talem suspitionem.

16.2.4 Hoc famuli deuoti non solum rapere gloriam dominicam, sed expellere datam a multis. Sed turbe quidem ex stulticia et ignorantia, et ad hanc uenerunt suspitionem. Hii uero a maligna mente et aqua dixi interrogabant eum estimantes quod dixi per blandicias attrahere eum ad id quod studebant.

16.2.5 Nisi enim hoc extimassent, nequaquam mox ad aliam uenissent interrogationem. Sed molesti essent utique, ut a persona respondente et non ad interrogationem et dixissent utique. Numquid hoc suspicati sumus, non hec uenimus interrogaturi;

16.2.6 sed ut capti et manifesti effecti, ad aliud ueniunt et dicunt. Quid igitur Helyas es tu? Dicit: Non sum. Etenim et hunc expectabant esse uenturum, sicut et Christus ait.

16.2.7 Interrogantibus enim discipulis. Qualiter scribe dicunt. Quoniam Helyam oportet uenire primum? Ipse dixit: Helyas quidem uenit et restaurauit omnia. Deinde interrogant: O propheta est tu? Et respondit: Non.

16.2.8 Et nimirum propheta erat. Cuius igitur gratia negat? Rursus ad mentem respiciens interrogantium. Opinabantur quemdam prophetam precipuum uenturum esse. Propterea quia dixit Moyses. Prophetam suscitabit uobis dominus deus de fratribus uestris, sicut me eum audietis.

16.2.9 Hic autem erat Christus. Propterea non dicunt. Propheta es tu. Vnum multorum enigmatice insinuantes, sed cum articulo. O propheta es tu? Ille aiunt, quia Moyse preconatus est antea? Propter hoc utique et hic negauit non prophetam esse.

16.2.10 Dixerunt igitur ei: Quis es ut responsum demus, hiis qui miserunt nos? Quid dicis de te ipso? Vides hos quidem iniacentes uehementius et accelerantes et interrogantes rursus et non desistentes, hunc autem cum mansuetudine eas que nouerant suspicientes destruentem et tunc eam que est ponentem?

16.2.11 Ego enim ait uox clamantis in deserto dirigite uiam domini, sicut dicit Ysaias propheta. Quia enim magnum quid et excelsum loqutus est Christo ut ad illorum suspitionem ad prophetam confestim reffugit dignum fidem et hic sermonem faciens.

16.2.12 Et qui missi fuerant, erant ex Phariseis, ait. Et super interrogauerunt eum et dixerunt ei: Quid tibi baptizas si tu non es Christus, neque Helyas, neque propheta? Vides quod non inaniter dixi quoniam in hoc eum inducere uolebant;

16.2.13 et a principio quidem id non dixerunt ut non manifesti fierent omnibus. Deinde quia dixit: Non sum Christus, rursus illa coobumbrare uolentes que intus coagulauerunt ad Heliam ueniunt et Chon prophetam.

16.2.14 Vt autem dixit, neque illorum aliquem esse apporiantes, de reliquo et faciale abicientes nudo capite suam ostendunt dolosam mentem dicentes. Quid igitur baptizas sit tu non est Christus? Vides qualiter coobumbrantes que habebant alios ad alios, adhiciunt Helyam dico et Chon prophetam.

16.2.15 Quia enim blanditiis non ualuerunt supplantare accusationi circuminmittere eum temptant cogentes quod non erat dicere, sed non preualuerunt. O de amentia. O de elatione et de intemperanea inuestigatione.

16.2.16 Missi estis docendi ab eo quis esset et unde. Non et leges et imposituri; hec enim rursus cogentium erat confiteri se ipsum Christum. Sed tamen neque nunc anxiatur. Neque dicit: Quid tale ad eos quale decens. Vos michi sancitis et legem imponitis?

16.2.17 Et multam rursus mansuetudinem demonstrat. Nam ego quidem baptizo ait in aqua. Medius autem uestrum stat quem uos nescitis, qui ante me generatus est cuius non sum ydoneus ut soluam corrigiam calciamenti.

16.3.1 Quid haec habebant dicere, de reliquo Iudei? Inexcusabilis enim et hinc que aduersus eos est accusatio, inremissibilis est condempnatio. Ipsi aduersus se omnes sentenciam intulerunt.

16.3.2 Qualiter et quomodo? Fide dignum extimauerunt esse Iohannem, et ita ueracem, ut non solum alii testanti, sed et ei de se ipso dicenti crederent. Neque enim utique nisi ita dispositi essent, misissent scituri ab eo, ea que erant de se ipso.

16.3.3 Scitis enim quoniam solum illis maxime de se ipsis dicentibus credimus, quos utique omnibus ueratiores esse extimamus. Et non solum est quod obstruit ora eorum, sed et mens cum qua ad eum preparantes miserunt.

16.3.4 Etenim cum multo exierunt desiderio ad eum. Etsi postea transmutati sunt que utraque ostendens Christus dixit. Ille erat lucerna que ardebat et uoluistis ad horam exultare in lumine eius.

16.3.5 Sed et responsio eius. Rursus fide digniorem eum fecit. Qui enim non querit gloriam suam ait, uerax est, et iniusticia in eo non est, hic autem non quesiuit, sed et ad alium eos mittit.

16.3.6 Sed et qui missi fuerant ex dignis fide apud eos, et primatum habentibus et nusquam fit eis refugium, neque excusatio in incredulitate qua non crediderunt Christo. Cuius igitur gratia non suscepistis que dicta sunt de eo a Iohanne?

16.3.7 Vos misistis eos qui primatum habebant. Vos interrogastis. Vos audistis que respondit baptista. Omnem illi examinationem monstrarunt. Omnia scrutati sunt, et quos suspicabamini omnes dixerunt.

16.3.8 Et tamen cum multa propalatione confessus est se non esse Christum, neque Helyam, neque chon prophetam. Et neque hic stetit, sed et docuit quis esset et disputauit de proprii baptismatis natura, quoniam paruum et aqua plus habens nichil. Ostendens superexcellentiam baptismatis quod a Christo datum est.

16.3.9 Induxit autem et Ysaiam prophetam, testantem desuper et ante multum tempus, et hunc quidem dominum uocantem, illum autem ministrum eius et famulum nominantem. Quid igitur de reliquo oportebat? Nonne credere ei cui attestatus est, et adorare et confiteri deum?

16.3.10 Quoniam enim non adulationis erat hoc testimonium, sed ueritatis monstrabat, quidem et modus et philosophia testantis, manifestum est illinc et hoc. Nullus enim sibi ipsi proximum preponit. Neque cum liceat sibi ipsi largiri honorem, alii cedere eo uult. Et hoc tanto existente.

16.3.11 Ita que neque Iohannes non deo existenti, istud utique Christo concessisset testimonium. Etsi enim a se ipso istud ut maius propria natura existens reppulit, sed nequaquam rursus id alii humiliori nature imposuisset.

16.3.12 Medius autem uestrum stetit quoniam uos nescitis, hoc autem dixit quoniam decens erat eum et commixtum esse populo, ut unum multorum seu ubique intumidum et ingloriosum decentem.

16.3.13 Scientiam autem hic, cognitionem ait certissimam. Puta quis est et unde, hoc autem et post me ueniens continue ponit, ac si diceret. Ne extimetis omne in meo iacere baptismate.

16.3.14 Nequaquam, si hoc perfectum esset, alius uenisset post me tributurus aliud, sed preparatio hec hoc est illius, et nostra sunt preuiatio umbra et ymago. Sed oportet eum qui ueritatem imponet uenire.

16.3.15 Itaque post me uenire, hoc maxime eius ostendit dignitatem. Si enim hoc esset perfectum, nequaquam secundi quereretur locus, ante me generatus est; hoc est honorabilior et clarior.

16.3.16 De ante me extimemus a comparatione esse excellentiam hanc, in comparabilitate ostendere uolens, induxit. Cuius non sum ydoneus soluere corrigiam calciamenti, hoc est simpliciter generatus est ante me, sed ita ut ego neque in ultimis ministrorum dignus sum. Calciamentum enim soluere, ultimi ministerii est res.

Morale xvi. De superbia et de uitiis, et de elemosina.

16.3.17 Si uero Iohannes non dignus corrigiam soluere, Iohannes quo maior nullus in natis genitus factus est, ubi statuemus nosmetipsos.

16.3.18 Si enim qui mundo compensatur, magis autem qui maior. Ita enim de quibus scribit iustis Paulus ait, quibus non dignus erat mundus, neque in infimis ministraturorum, se ipsum ait dignum esse. Quid dicemus nos qui in infinitis pleni sumus malis? Qui tantum deficimus a uirtute Iohannis, quantum neque terra a celo?

16.4.1 Igitur hic quidem neque soluere corrigiam dignum se ipsum esse dicit. Qui uero ueritati inimici tanta insanuerunt insania, ut scire eum ut ipse scit seipsum proterue seipsos dicant. Quid hac furia deterius? Quid arrogantia insanius?

16.4.2 Bene quidem sapiens dicebat, quoniam principium superbie nescire dominum. Nequaquam cecidisset, et dyabolus factus esset dyabolus, non dyabolus prius existens, nisi hac egritudine egrotaret.

16.4.3 Hec autem a propalatione abiecit illa. Hec in gehenna misit. Hec malorum causa omnium, ei facta est. Sufficiens enim et per se ipsam corrumpere uirtutem omnem anime, etsi elemosinam inuenerit, etsi orationem, etsi ieiunium, etsi quodcumque.

16.4.4 Quod enim excelsum est in hominibus, immundum ait est aput deum. Non ergo fornicatio solum et adulterium polluere assueuit eos qui utuntur eis, sed et superbia et multo plus illis.

16.4.5 Propter quid? Quoniam fornicatio quidem, etsi irremissibile sit malum, sed tamen habet quid concupiscentiam dicere, arrogantie autem neque causam inueniet quamlibet, neque quamcumque occasionem. Propter quam utique potiatur saltem umbra cuiuspia uenie. Sed nichil aliud est ipsa quam peruersio anime, et egritudo difficillima nusquam aliunde orta, quam ex amentia.

16.4.6 Nichil stultius arrogante homine etsi diuitiis fuerit circumdatus, etsi multa exteriori sapientia, etsi in potentatu constitutus, etsi omnia que in hominibus uidentur esse concupiscibilia, sit circumferens.

16.4.7 Si enim qui in hiis que uere sunt bonis elatus est, misertus est, afflictus est, et omnium illorum mercedem perdit, que in hiis que nichil sunt eleuatur, et propter umbram et florem feni; hec enim presens gloria inflans se ipsum. Qualiter utique non erit omnibus derisibilior;

16.4.8 id est faciens quod aliquis faceret pauper et inops, omni quidem tempore fame liquefactus. Si uero contigerit una nocte benignum sompnium uidere propter hoc procax effectus est.

16.4.9 Miser et afflicte anima tua corrupta difficillima egritudine et ultima paupertatus paupertate. Magna sapis quoniam auri talenta habes tot et tot. Quoniam multitudinem mancipiorum, sed hec non tua, etsi non suaderis a uerbis meis, ab experimento eorum que precesserunt disce.

16.4.10 Si uero ita ebrius es ut neque ex hiis que aliis contingunt hec erudiaris, parum expecta, et scies per ea que tibi contingent, quoniam tibi horum utilitas nulla, quando palpitans et neque hore unius neque momenti breuis dominus existens, inuitus ad presentes ea derelinquens, et ad hos multociens quos non uis.

16.4.11 Multi enim neque ordinare de ipsis concessi sunt, sed abierunt repente uolentes quidem hiis uoluptari. Non concessi uero, sed tracti, et aliis ea cedentes, et cum uiolentia quibus non uellent concedentes.

16.4.12 Quod ut non patiamur, hinc illa iam ualentes et sani, transmittemus ea ad ciuitatem nostram. Ita enim ipsis uoluptari poterimus solum, aliter autem nequaquam.

16.4.13 Ita impenetrabilem furibus et immunitum locum, ea deponemus. Non enim est quid illic eorum que possunt ea auferre. Non est mors. Non sunt uera testamenta. Non sunt successores hereditatum. Non calumpnie et insidie. Sed eum qui abiit hinc multa deferentem, semper est ea fructificare.

16.4.14 Quis ita miser est ut nolit pecuniis suis uoluptari continue. Transferamus igitur nostras diuitias, et transponamus illuc. Non asinis nobis opus est et camelis, et subiugalibus neque nauibus ad hanc transpositionem.

16.4.15 Etenim et hac eripuit nos difficultate deus. Sed pauperibus nobis opus est solum, claudis, cecis, infirmis. Hiis enim talis commissa est depositio, hii pecunias mittunt in celum;

16.4.16 hii talium pecuniaum dominos, in eternorum bonorum hereditatem inducunt. Qua fiat omnes nos frui gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY