NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.4.9 Miser et afflicte anima tua corrupta difficillima egritudine et ultima paupertatus paupertate. Magna sapis quoniam auri talenta habes tot et tot. Quoniam multitudinem mancipiorum, sed hec non tua, etsi non suaderis a uerbis meis, ab experimento eorum que precesserunt disce.
CLOSE
Griffolini

16.4.9 Miser sane et infoelix, qui cum animam tuam grauissimo morbo consumas, et ultima in miseria uerseris, tumescis tamen, quod auri tibi talenta sint plurima, quod seruorum multitudo. Verum haec non tua sunt. Si non credis, plurimorum habes exemplum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.4.9 Miser sane et infoelix, qui cum animam tuam grauissimo morbo consumas, et vltima in miseria verseris: tumescis tamen quod auri tibi talenta sint plurima, quod seruorum multitudo. Verum haec non tua sunt. Si meis verbis non credis, plurimorum habes exempla.
CLOSE
Montfaucon

16.4.9 Infelix et miser, dum anima tua gravissimo morbo corrumpitur, extrema paupertate laborans, altum sapis, quod tot talenta auri habeas, quod1862: quot servorum turbam?1862: turbam! Verum haec non tua sunt; si mihi non credis, aliorum divitum experientia id edisce.