NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.4.10 Si uero ita ebrius es ut neque ex hiis que aliis contingunt hec erudiaris, parum expecta, et scies per ea que tibi contingent, quoniam tibi horum utilitas nulla, quando palpitans et neque hore unius neque momenti breuis dominus existens, inuitus ad presentes ea derelinquens, et ad hos multociens quos non uis.
CLOSE
Griffolini

16.4.10 Quod si ita insanis, ut neque ex maiorum experientia hoc intelligas, parumper expecta, et in te ipso nullam tibi inde utilitatem cognosces. Cum exanimis nec hora, nec breui quidem momento eorum dominus eris. Inuitus aliis relinques, et iis1530: his saepe numero quibus nolles.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.4.10 Quod si ita insanis, vt neque ex aliorum experientia hoc intelligas, parumper expecta, et in teipso nullam tibi inde vtilitatem cognosces: cum exanimis, nec hora, nec breui quidem momento, eorum dominus eris, inuitus aliis relinques1603: relinquens, et his saepenumero quibus nolles.
CLOSE
Montfaucon

16.4.10 Sin ita ebrius es, ut hujusmodi exemplis non instituaris, paululum exspecta, et experimento tuo edisces, nihil hinc tibi utilitatis accedere, quando animam efflans, nec horae nec momenti unius dominus, haec invitus praesentibus relinques, iisque saepe quibus nolles.