PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.2.6 sed ut capti et manifesti effecti, ad aliud ueniunt et dicunt. Quid igitur Helyas es tu? Dicit: Non sum. Etenim et hunc expectabant esse uenturum, sicut et Christus ait.
CLOSE
Griffolini

16.2.6 Verum tanquam in crimine depraehensi, et rei ad aliud uenerunt. Quid ergo,1470/1486/1530: ergo? Helias es tu? Et dixit: Non sum. Arbitrabantur enim eum uenturum, sicut Christus inquit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.2.6 verum tanquam in crimine deprehensi et rei, ad aliud venerunt, et dicunt: Quid ergo? Helias es tu? Et dixit, Non sum. Arbitrabantur enim eum venturum, sicut Christus inquit.
CLOSE
Montfaucon

16.2.6 Sed quasi capti ac deprehensi ad aliam veniunt interrogationem. Quid ergo? Elias es tu? Et respondit, Non sum. Nam et hunc venturum esse sperabant, ut et Christus ait.