16.2.7 Interrogantibus enim discipulis. Qualiter scribe dicunt. Quoniam Helyam oportet uenire primum? Ipse dixit: Helyas quidem uenit et restaurauit omnia. Deinde interrogant: O propheta est tu? Et respondit: Non.
16.2.7 Rogantibus nanque discipulis: Quomodo ergo scribae dicunt, quod Heliam oportet primum uenire, ipse respondit: Helias quidem uenturus est, et restituet omnia. Deinde interrogant: Propheta es tu? Et respondit: Non.
16.2.7 Rogantibus nanque discipulis, quo modo ergo Scribae dicunt, quod Heliam oportet primum venire, ipse respondit: Helias quidem venturus est, et restituet omnia. Deinde interrogant: Propheta es tu? et respondit, Non.
16.2.7 Nam interrogantibus discipulis: Quomodo ergo Scribae dicunt, quod oporteat Eliam primum venire? ipse respondit: Elias quidem veniet, et restituet omnia. Deinde interrogant: Propheta es tu? Et respondit, Non.