NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.4.4 Quod enim excelsum est in hominibus, immundum ait est aput deum. Non ergo fornicatio solum et adulterium polluere assueuit eos qui utuntur eis, sed et superbia et multo plus illis.
CLOSE
Griffolini

16.4.4 Superbia in hominibus inmunda, inquit, est apud deum. Non ergo fornicatio duntaxat, neque adulterium hominem polluit, sed et superbia ac etiam illis longe magis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.4.4 Superbia in hominibus, immunda, inquit, est apud deum. Non ergo fornicatio duntaxat, neque adulterium hominem polluit, sed et superbia, ac etiam illis longe magis.
CLOSE
Montfaucon

16.4.4 Excelsum in hominibus, inquit, impurum est apud Dominum. Non fornicatio igitur, non adulterium tantum hominem polluit; sed etiam et multo magis superbia.