NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.4.3 Hec autem a propalatione abiecit illa. Hec in gehenna misit. Hec malorum causa omnium, ei facta est. Sufficiens enim et per se ipsam corrumpere uirtutem omnem anime, etsi elemosinam inuenerit, etsi orationem, etsi ieiunium, etsi quodcumque.
CLOSE
Griffolini

16.4.3 Hoc eum praecipitem dedit, hoc in geennam intrusit, hoc malorum omnium ei causa fuit, hoc tantarum uirium est, ut omnem animi uirtutem, eleemosynam, orationes, ieiunium, coeteraB: et cetera animi bona corrumpat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.4.3 Hoc eum praecipitem dedit, hoc in gehennam intrusit, hoc malorum omnium ei causa fuit, hoc tantarum virium est, vt omnem animi virtutem, eleemosynam, orationes, ieiunium, caetera animi bona corrumpat.
CLOSE
Montfaucon

16.4.3 Hoc illum a pristina fiducia dejecit, hoc in gehennam demisit: hoc ipsi caput omnium malorum fuit. Hoc quippe vitium omnem animi virtutem labefactat, eleemosynam nempe, orationem, jejunium, quidvis aliud.