16.4.1 Igitur hic quidem neque soluere corrigiam dignum se ipsum esse dicit. Qui uero ueritati inimici tanta insanuerunt insania, ut scire eum ut ipse scit seipsum proterue seipsos dicant. Quid hac furia deterius? Quid arrogantia insanius?
16.4.1 Hic neque qui soluat corigiam calciamenti dignum se profitetur. Inimici autem ueritatis in tantam prorumpunt insaniam, ut qui deum cognoscant, digni se arbitrentur. Quid hac amentia scelestius? Quid1530: Quid hac superbia insanius?
16.4.1 Hic neque qui soluat corrigiam calceamenti, dignum se profitetur: inimici autem veritatis in tantam prorumpunt insaniam, vt qui deum cognoscant, quemadmodum ipse seipsum nouit, digni se arbitrentur. Quid hac amentia scelestius? quid hac superbia insanius?
16.4.1 Hic ergo se indignum esse ait qui solvat corrigiam calceamenti. Inimici autem veritatis in tantam prorumpunt insaniam, ut dicant se nosse illum, ut ipse se novit. Qua amentia quid deterius? qua arrogantia quid furiosius?