PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.2.4 Hoc famuli deuoti non solum rapere gloriam dominicam, sed expellere datam a multis. Sed turbe quidem ex stulticia et ignorantia, et ad hanc uenerunt suspitionem. Hii uero a maligna mente et aqua dixi interrogabant eum estimantes quod dixi per blandicias attrahere eum ad id quod studebant.
CLOSE
Griffolini

16.2.4 Hoc frugi serui officium est, non solum domini sui gloriam non aucupari, sed et a multitudine tributam propulsare. Verum turbae simplicitate et ignorantia in hanc uenere suspitionem, hi autem mala mente, malo animo eum percontati sunt, id arbitrati, quod diximus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.2.4 Hoc frugi serui officium est, non solum domini sui gloriam non aucupari, sed et a multitudine tributam propulsare. Verum turbae simplicitate, et ignorantia in hanc venere suspicionem: hi autem mala mente, malo animo eum percontati sunt, id arbitrati se per adulationem consequi posse quod diximus.
CLOSE
Montfaucon

16.2.4 Hoc frugi servi officium est, non modo domini sui gloriam non abripere, sed etiam oblatam a multitudine depellere. Verum turbae ex simplicitate et ignorantia in hanc venere suspicionem: hi autem malo, ut dixi, animo interrogabant eum, sperantes se adulatione id quod optabant consequuturos esse.