PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.2.16 Missi estis docendi ab eo quis esset et unde. Non et leges et imposituri; hec enim rursus cogentium erat confiteri se ipsum Christum. Sed tamen neque nunc anxiatur. Neque dicit: Quid tale ad eos quale decens. Vos michi sancitis et legem imponitis?
CLOSE
Griffolini

16.2.16 Misistis, ut ab eo cognosceretis, quis esset et unde. Nunquid ei quid facturus sit praescribetis? Hoc cogentium est, ut se Christum confiteaturB: confiteretur. Veruntamen neque nunc indignatur Ioannes, neque sic eis, ut merebantur, respondet: Vos praecipere et legem mihi ponere audetis?1470/1486: audetis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.2.16 Misistis vt ab eo cognosceretis quis esset, et vnde. Nunquid ei quid facturus sit praescribetis? Hoc cogentium est, vt se Christum confiteatur. Veruntamen neque nunc indignatur Ioannes, neque sic eis, vt merebantur, respondet: Vos praecipere, et legem mihi ponere audetis?
CLOSE
Montfaucon

16.2.16 Missi estis ut disceretis ab eo, quis et unde esset ipse. Numquid leges ipsi praescribetis? Hoc enim cogentium erat, ut se Christum esse confiteretur. Attamen neque nunc indignatur, neque ut par esse videbatur aliquid profert simile. An vos mihi praecipitis, legemque statuistis1862: statuitis?