NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.4.5 Propter quid? Quoniam fornicatio quidem, etsi irremissibile sit malum, sed tamen habet quid concupiscentiam dicere, arrogantie autem neque causam inueniet quamlibet, neque quamcumque occasionem. Propter quam utique potiatur saltem umbra cuiuspia uenie. Sed nichil aliud est ipsa quam peruersio anime, et egritudo difficillima nusquam aliunde orta, quam ex amentia.
CLOSE
Griffolini

16.4.5 Quamobrem? Quoniam fornicatio, et si indigna uenia sit, potest tamen quispiam uoluptatem in excusationem adducere. Superbia autem ne minimam quidem, propter quam uel umbram saltem ueniae consequatur, sed nihil aliud est, quam deprauatio animi et morbus grauissimus, non aliunde quam ex insania ortum ducens.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.4.5 Quamobrem? quoniam fornicatio, etsi indigna venia sit, potest tamen quispiam voluptatem in excusationem adducere: superbia autem ne minimam quidem, propter quam vel vmbram saltem veniae consequatur: sed nihil aliud est quam deprauatio animi, et morbus grauissimus, non aliunde quam ex insania ortum ducens.
CLOSE
Montfaucon

16.4.5 Quare? Quoniam fornicatio, licet venia indigna sit, potest tamen quis concupiscentiam praetendere. Arrogantia vero nullam habet causam, non obtentum, quo vel veniae umbram mereatur: sed nihil aliud est quam mentis eversio, morbus gravissimus ex una insipientia ortus.