PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.3.6 Sed et qui missi fuerant ex dignis fide apud eos, et primatum habentibus et nusquam fit eis refugium, neque excusatio in incredulitate qua non crediderunt Christo. Cuius igitur gratia non suscepistis que dicta sunt de eo a Iohanne?
CLOSE
Griffolini

16.3.6 Et qui missi erant, summae erant apud Iudaeos auctoritatis, et primum locum optinebant. Itaque nulla ex parte confugium, aut excusationem habebant, si Christo non crederent. Sed qua gratia Ioanni de Christo fidem non adhibuistis?
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.3.6 Et qui missi erant, summae erant apud Iudaeos authoritatis, et primum locum obtinebant. Itaque nulla ex parte confugium, aut excusationem habebant, si Christo non crederent. Sed qua gratia Ioanni de Christo fidem non adhibuistis?
CLOSE
Montfaucon

16.3.6 Et qui missi fuerant ex fide dignioribus apud ipsos et ex primariis viris erant, ut nulla ipsis superesset excusatio aut venia quod Christo non crediderint. Cur enim non obtemperastis iis quae Joannes de illo dicebat?