PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.2.10 Dixerunt igitur ei: Quis es ut responsum demus, hiis qui miserunt nos? Quid dicis de te ipso? Vides hos quidem iniacentes uehementius et accelerantes et interrogantes rursus et non desistentes, hunc autem cum mansuetudine eas que nouerant suspicientes destruentem et tunc eam que est ponentem?
CLOSE
Griffolini

16.2.10 Dixerunt ergo ei: Quis es,1470/1486/1530: es? ut responsum demus iis1530: his, qui miserunt nos?1470/1486/1530: nos: Quid dicis de te ipso? Vides ne hos uehementius urgentes alliciendo, iterum rogando1470/1486/1530: rogantes, non dimittendo, hunc autem summa cum mansuetudine falsas eorum suspitiones omni conatu tollentem?
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.2.10 Dixerunt ergo ei: Quis es? vt responsum demus his qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? Videsne hos vehementius vrgentes, et iterum rogantes, nec desinentes: hunc autem summa cum mansuetudine falsas eorum suspiciones omni conatu tollentem?
CLOSE
Montfaucon

16.2.10 Dixerunt ergo ei, Quis es? ut responsum demus iis qui miserunt nos. Quid dicis de teipso; Viden’ illos quidem instantes et interrogantes, neque desistentes, illum vero moderate prius remotis falsis suspicionibus, veram sententiam statuentem.