16.1.8 Quomodo existis? Quomodo confessi estis peccata? Quomodo cucurristis baptizanti? Quomodo eum interrogastis de agendis? Hec enim omnia a uobis irrationabiliter principium et materium ignorantibus.
16.1.8 quo modo ad eum conuenistis? quo modo peccata vestra confessi estis? quo modo ad baptisma cucurristis? quo modo ipsum percontati estis, quid foret agendum? Haec omnia a vobis temere, et sine ratione facta sunt, cum neque principium, neque fundamentum intelligatis.
16.1.8 Quomodo exiistis ad eum? Quomodo peccata confessi estis? quomodo accurristis ad baptizantem, quomodo interrogastis quid agendum esset? Haec quippe omnia a vobis inconsiderate facta sunt, qui nec principium, nec qua de re ageretur intelligeretis.