PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.2.8 Et nimirum propheta erat. Cuius igitur gratia negat? Rursus ad mentem respiciens interrogantium. Opinabantur quemdam prophetam precipuum uenturum esse. Propterea quia dixit Moyses. Prophetam suscitabit uobis dominus deus de fratribus uestris, sicut me eum audietis.
CLOSE
Griffolini

16.2.8 Et tamen propheta erat. Quare se prophetam negat? Quia iterum perconctantium animum inspexit. Existimabant enim prophetam quendam eximium uenturum, eo quod inquit Moyses: Prophetam uobis suscitabitB: suscitabit uobis dominus deus de medio fratrum uestrorum, tanquam me ipsum audite.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.2.8 Et tamen propheta erat, quare se prophetam negat? Quia iterum percontantium animum inspexit. Existimabant enim prophetam quendam eximium venturum, eo quod inquit Moses, Prophetam vobis suscitabit dominus deus de medio fratrum vestrorum tanquam me, ipsum audite.
CLOSE
Montfaucon

16.2.8 Et tamen propheta erat. Cur ergo id negat? Rursus interrogantium mentem respicit. Sperabant enim prophetam quemdam eximium venturum esse, quod Moyses dixisset: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus ex fratribus vestris, sicut me: ipsum audite.