PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.2.11 Ego enim ait uox clamantis in deserto dirigite uiam domini, sicut dicit Ysaias propheta. Quia enim magnum quid et excelsum loqutus est Christo ut ad illorum suspitionem ad prophetam confestim reffugit dignum fidem et hic sermonem faciens.
CLOSE
Griffolini

16.2.11 Et ueritatis amicus: Ego, inquit, uox clamantis in deserto dirigite uiam domini, sicut dixit Hesaias propheta. Cum enim magnum quiddam et eximium secundum eorum opinionem de Christo locutus sit, ad praestandam uerbis suis auctoritatem prophetae statim testimonium adducit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.2.11 Et veritatis amicus, Ego, inquit, vox clamantis in deserto, dirigite viam domini, sicut dixit Esaias propheta. Cum enim magnum quiddam, et eximium secundum eorum opinionem de Christo locutus sit, ad praestandam verbis suis authoritatem, prophetae statim testimonium adducit.
CLOSE
Montfaucon

16.2.11 Nam ait: Ego vox clamantis in deserto, parate viam Domini, sicut dixit Esaias propheta. Quia enim magnum et excelsum quidpiam de Christo loquutus est, illorum se opinioni attemperans, ad prophetam statim confugit, hinc verbis suis fidem concilians.