PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.3.2 Qualiter et quomodo? Fide dignum extimauerunt esse Iohannem, et ita ueracem, ut non solum alii testanti, sed et ei de se ipso dicenti crederent. Neque enim utique nisi ita dispositi essent, misissent scituri ab eo, ea que erant de se ipso.
CLOSE
Griffolini

16.3.2 Quo nam pacto?1470/1486: pacto Tantae auctoritatis Ioannem et tam uerum arbitrabantur, ut non solum de aliis testimonium uerum ipsi de se ipso omnia crederent.1470/1486/1530: crederent? Neque enim nisi ea essent sententia ipsum interrogatum misissent, quid de se diceret.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.3.2 Quonam pacto? tantae authoritatis Ioannem, et tam verum arbitrabantur, vt non solum de aliis testimonium, verum ipsi de seipso omnia crederent. Neque enim nisi ea essent sententia, ipsum interrogatum misissent quid de se diceret.
CLOSE
Montfaucon

16.3.2 Quomodo et qua ratione? Fide dignum putabant esse Joannem, et ita veracem, ut non modo cum de aliis, sed etiam cum de seipso testificaretur, credendus esset. Neque enim, nisi ea fuissent opinione, misissent qui interrogarent illum de seipso.