16.3.13 Scientiam autem hic, cognitionem ait certissimam. Puta quis est et unde, hoc autem et post me ueniens continue ponit, ac si diceret. Ne extimetis omne in meo iacere baptismate.
16.3.13 Nescitis autem quis et unde sit. Illam autem particulam: Qui post me uenit, frequenter meminit, tantum non1530: om. dicens: Nolite putare rem ipsam in meo esse baptismate.
16.3.13 Cognitionem autem hic dicit exactam et accuratam, vt quis et vnde sit. Illam autem particulam, Qui post me venit, frequenter meminit, tantum non dicens: Nolite putare rem totam in meo esse baptismate:
16.3.13 Cognitionem autem hic dicit perfectam notitiam; nempe quis esset, unde venisset. Illud vero, post me venturus est, saepe posuit, ac si diceret: Ne putetis totum in baptismate meo perfici.