16.2.1 Audi ergo qualiter beatus hic ad mentem cum qua interrogabant non ad interrogationem ipsam respondit. Dicentibus enim tu quis es, non dixit confestim id quod ex directo erat dicere. Ego uox clamantis in deserto.
16.2.1 Audi ergo quomodo beatus Ioannes non uerbis, sed animo, quo illi perconctabantur, respondet. Nam cum dixissent: Tu quis es? non respondit continuo, quod recte erat respondendum: Ego uox clamantis in deserto,
16.2.1 Audi ergo quo modo beatus Ioannes non verbis, sed animo quo illi percontabantur, respondet. Nam cum dixissent, Tu quis es? Non respondit continuo, quod recte erat respondendum, Ego vox clamantis in deserto:
16.2.1 Audi ergo quomodo beatus hic ad interrogantium mentem, non ad ipsam interrogationem respondeat. Dicentibus enim, Tu quis es? non respondit statim id quod recte respondendum erat, Ego vox clamantis in deserto.