PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.2.3 Et uide sapientiam euangeliste, tercio idem dicit et uirtutem baptiste indicans et malitiam et amentiam eorum. Idem et apud Lucam est uidere. Iohannem dicentem ad eos qui excogitabant de eo, quoniam ipse erat Christus quoniam uenit fortior me, et per que respondet destruentem rursus talem suspitionem.
CLOSE
Griffolini

16.2.3 Et animaduerte euangelistae sapientiam. Tercium idem dicit, ut et baptistae uirtutem, et Iudaeorum malitiam atque stultitiam demonstret. Lucas uero inquit: Quod cum turbae suspicarentur eum esse Christum, iterum tollit suspitionem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.2.3 Et animaduerte euangelistae sapientiam. Tertium idem dicit, vt et Baptistae virtutem, et Iudaeorum maliciam, atque stulticiam demonstret. Lucas vero inquit, quod cum turbae suspicarentur eum esse Christum, iterum tollit suspicionem.
CLOSE
Montfaucon

16.2.3 Et vide Evangelistae sapientiam. Ter idipsum dicit, ut et Baptistae virtutem, et nequitiam insaniamque illorum demonstret. Lucas vero dicit, quod cum turbae suspicarentur illum esse Christum, ipse hanc amoverit suspicionem.