PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.2.9 Hic autem erat Christus. Propterea non dicunt. Propheta es tu. Vnum multorum enigmatice insinuantes, sed cum articulo. O propheta es tu? Ille aiunt, quia Moyse preconatus est antea? Propter hoc utique et hic negauit non prophetam esse.
CLOSE
Griffolini

16.2.9 Hic autem erat Christus. Non igitur rogarunt, an esset unus ex aliorum numero prophetarum, sed articulum addiderunt, ac si dicerent: Propheta ne ille es, qui a Moyse praedictus est?1470/1486: est. Propterea negauit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.2.9 Hic autem erat Christus. Non igitur rogarunt, an esset vnus ex aliorum numero prophetarum, sed articulum addiderunt, ac si dicerent: Prophetane ille es, qui a Mose praedictus est? Propterea negauit, non se prophetam esse, sed se prophetam illum esse negauit.
CLOSE
Montfaucon

16.2.9 Hic autem erat Christus. Ideo non dicunt, Propheta es tu, ex numero prophetarum; sed cum articulo: Propheta ille es tu, qui a Moyse praenunciatus est? Idcirco negavit ille, non se prophetam esse, sed illum prophetam.