PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.1.17 Non igitur quosdam contemptibiles mittunt ut ad Christum; nam illum quidem uolentes detinere ministros miserunt et Herodianos rursus et tales quosdam, hic autem sacerdotes et Leuitas et non simpliciter sacerdotes, sed eos qui Iherosolimis hoc est honorabiliores.
CLOSE
Griffolini

16.1.17 Quamobrem non abiectos et infimae sortis homines mittunt, quemadmodum ad Christum, cum uellent eum capere in sermone. Tunc enim seruos et iterum Herodianos destinarunt. Nunc autem sacerdotes et Leuitas, nec quoslibet sacerdotes, sed ab Hierosolymis, hoc est, maioris auctoritatis et nominis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.1.17 Quamobrem non abiectos, et infimae sortis homines mittunt, quemadmodum ad Christum cum vellent eum capere in sermone. Tunc enim seruos, et iterum Herodianos destinarunt: nunc autem sacerdotes, et leuitas: nec quoslibet sacerdotes, sed ab Hierosolymis, hoc est maioris authoritatis et nominis.
CLOSE
Montfaucon

16.1.17 Non infimae sortis homines mittunt, ut ad Christum, cum vellent eum capere in sermone; servos enim miserunt, deinde Herodianos ejusdemque farinae homines. Hic autem Sacerdotes et Levitas; nec quoslibet Sacerdotes; sed ab Jerosolymis; id est honorabiliores.