16.1.16 Quia igitur continue Iohannes a seipso ad illum
immittebat, qui uidebatur aput eos uilior esse, confusi et anxiati et uolentes hunc magis habere magistrum, manifeste uero hoc non presumpserunt dicere. Mittunt uero ad eum opinantes per blandicias eum attrahere ad confutendum Christum.