PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.1.13 In Christo autem omne contrarium erat; genus enim uile quod et multociens ei proferebant dicentes: Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph? Sed et extimata ei patria tantum exprobrabilis erat, ut et Nathanael dicat: Ex Nazareth potest quid bonum esse?
CLOSE
Griffolini

16.1.13 Contra: Christus obscuro genere natus. Quod saepe numero his uerbis exprobrarunt: Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria?1470/1486/1530: Maria: et frater eius Iacobus et Ioseph?B/F/1486: Ioseph. et patria unde originem ducere putabatur, ignominia quadam notabatur, ut inquit Natanael: A Nazaret potest aliquid boni esse?
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.1.13 Contra, Christus obscuro genere natus, quod saepenumero his verbis exprobrarunt: nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus, et Ioses? Et patria vnde originem ducere putabatur, ignominia quadam notabatur, vt inquit Nathanael, A Nazareth potest aliquid boni esse?
CLOSE
Montfaucon

16.1.13 Christus contra, vili genere natus erat, id quod ipsi saepe his verbis objiciebant: Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus et Joses? Ac quae videbatur ejus esse patria ita vituperabilis erat, ut etiam Nathanael diceret: Ex Nazaret potest aliquid boni esse?