16.4.6 Nichil stultius arrogante homine etsi diuitiis fuerit circumdatus, etsi multa exteriori sapientia, etsi in potentatu constitutus, etsi omnia que in hominibus uidentur esse concupiscibilia, sit circumferens.
16.4.6 Nihil enim superbo homine insanius, quamuis ditissimus sit, quamuis multa hac exteriori sapientia praeditus, quamuis potens, quamuis omnia, quae homini exoptanda uidentur, in illum congerantur.
16.4.6 Nihil enim superbo homine insanius, quanuis ditissimus sit, quanuis multa hac exteriori sapientia praeditus, quanuis potens, quanuis omnia quae homini exoptanda videntur, in illum congerantur.
16.4.6 Nihil enim insipientius arrogante homine, etsi opulentissimus sit, etsi externa illa sapientia admodum instructus, quantumvis potens, etiamsi ea omnia quae hominibus expetenda videntur obtineat.