PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.1.9 Sed nichil horum dixit, neque incusauit beatus Iohannes, neque exprobrauit, sed cum mansuetudine omni, respondet ad eos. Cuius autem gratia hoc fecit? Illum dicere dignum ut omnibus eorum manifesta et aperta malitia fiat.
CLOSE
Griffolini

16.1.9 Verum neque uos accusauit Ioannes, neque quicquam exprobrauit se1470/1486/1530: sed omni cum mansuetudine respondit: Quamobrem?1470/1486: Quamobrem: Est enim dignum cognitu, ut omnibus eorum manifesta perspicuaque fieret malitia.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.1.9 Verum nihil horum protulit, neque obiecit Ioannes, neque quicquam exprobrauit, sed omni cum mansuetudine respondit. Quam ob rem? est enim dignum cognitu, vt omnibus eorum manifesta, perspicuaque fieret malicia.
CLOSE
Montfaucon

16.1.9 Sed nihil horum dixit vel exprobravit beatus Joannes; verum omni cum mansuetudine respondit. Cur autem ita se gesserit, cognitu dignum est: ut eorum nequitia omnibus manifesta esset.