16.3.9 Induxit autem et Ysaiam prophetam, testantem desuper et ante multum tempus, et hunc quidem dominum uocantem, illum autem ministrum eius et famulum nominantem. Quid igitur de reliquo oportebat? Nonne
credere ei cui attestatus est, et adorare et confiteri deum?