PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.1.18 Neque enim simpliciter hec signauit euangelista et mittunt ut interrogarent: tu quis es? Et nimirum generatio eius manifesta erat ut et dicerent omnes: Quisnam puer iste erit? Et ad omnia montana sermo exiuit hic.
CLOSE
Griffolini

16.1.18 Non enim temere hoc significauit euangelista, et mittunt ut interrogarent eum: Tu quis es.1470/1486/1530: es? Et profecto natales eius adeo celebres erant, ut uulgo diceretur: Quis putas puer iste erit?B/1470/1486: erit. et super omnia montana Iudaeae diuulgarentur omnia uerba haec.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.1.18 non enim temere hoc significauit euangelista, et mittunt vt interrogarent eum: Tu quis es? Et profecto natales eius adeo celebres erant, vt vulgo diceretur. Quisputas puer iste erit? et super omnia montana Iudaeae diuulgabantur omnia verba haec.
CLOSE
Montfaucon

16.1.18 Neque enim sine causa haec significavit Evangelista. Et mittunt, ut interrogarent, Tu quis es? Natales quippe ejus ita conspicui erant, ut omnes dicerent: Quis putas puer iste erit? et per omnia montana haec divulgabantur.