NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.4.13 Ita impenetrabilem furibus et immunitum locum, ea deponemus. Non enim est quid illic eorum que possunt ea auferre. Non est mors. Non sunt uera testamenta. Non sunt successores hereditatum. Non calumpnie et insidie. Sed eum qui abiit hinc multa deferentem, semper est ea fructificare.
CLOSE
Griffolini

16.4.13 Illa in asylum et locum tutissimum recondemus, unde nihil ea nobis poterit auferre, non mors, non testamenta, non hereditatum successiones, non calumniae, non insidiae. Sed qui hincB: hic emigrans sua praemiserit, iis1530: his perpetuo fruetur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.4.13 Illa in asylum, et locum tutissimum recondemus, vnde nihil ea nobis poterit auferre, non mors, non testamenta, non haereditatum successiones, non calumniae, non insidiae. Sed qui hinc emigrans sua praemiserit, his perpetuo fruetur.
CLOSE
Montfaucon

16.4.13 Sic in tutissimum locum recondemus: nihil enim, nihil utique potest ea istinc auferre, non mors, non testamenta, non hereditatum successio, non sycophantiae vel insidiae; sed qui hinc abscedit multa secum ferans, iis perpetuo fruetur.