NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.4.7 Si enim qui in hiis que uere sunt bonis elatus est, misertus est, afflictus est, et omnium illorum mercedem perdit, que in hiis que nichil sunt eleuatur, et propter umbram et florem feni; hec enim presens gloria inflans se ipsum. Qualiter utique non erit omnibus derisibilior;
CLOSE
Griffolini

16.4.7 Quippe qui humanis bonis superbit, miser est et infoelix, et illorum omnium mercedem amittit. Qui eorum gratia, quae1470: qua nulla ex parte bona sunt, propter umbram et florem foeni (Haec enim inanis gloria est.) inflatur. Nonne omnium maxime ridiculus est?1470/1486/1530: est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.4.7 Quippe qui in reuera bonis superbit, miser est et infoelix, et illorum omnium mercedem amittit. Qui eorum gratia, quae nulla ex parte bona sunt, propter vmbram, et florem foeni (haec enim inanis gloria est) inflatur: nonne omnium maxime ridiculus est,
CLOSE
Montfaucon

16.4.7 Nam si is qui de veris bonis superbit, infelix ac miser, omnium illorum mercedem amittat; qui de iis quae nihil sunt extollitur, qui ex umbra et foeni flore, id enim est inanis gloria, sese inflat, quomodo non omnium maxime ridiculus sit;