PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

16.3.10 Quoniam enim non adulationis erat hoc testimonium, sed ueritatis monstrabat, quidem et modus et philosophia testantis, manifestum est illinc et hoc. Nullus enim sibi ipsi proximum preponit. Neque cum liceat sibi ipsi largiri honorem, alii cedere eo uult. Et hoc tanto existente.
CLOSE
Griffolini

16.3.10 Cum omni adulatione amota uerum esset testimonium.1530: testimonium? Neque enim aliud testantis mores et sapientia pollicebatur. Ad hoc uel inde perspicuum erat, quod nemo proximum suum1470/1486/1530: om. sibi praefert, neque quem sibi honorem arrogare potest, in alium facile confert.
CLOSE
Griffolini-Montanus

16.3.10 cum omni adulatione amota, verum esset testimonium? Neque enim aliud testantis mores et sapientia pollicebatur. Ad haec, vel inde perspicuum erat, quod nemo proximum sibi praefert: neque quem sibi honorem arrogare potest, in alium facile confert.
CLOSE
Montfaucon

16.3.10 Quod autem testimonium non ex adulatione, sed ex veritate procederet, id et mores et philosophia testificantis ostendebant. Inde vero palam id erat, quod nemo proximum sibi praeferat, neque si possit honorem sibi conciliare, alteri illum cedat, cum maxime tantus esset honor.