17.1.11 Et cuius gratia ait non accedit ad eum Iohannes. Nam Matheus quidem necessariam eius presentiam dicit. Ideo hoc ostendens et Iohannes inducit, et dicit quoniam ita decens est uobis implere omnem iusticiam.
17.1.11 Et qua nam gratia hoc in loco inquit Iesum ad ipsum uenisse non semel sed iterum?B: iterum Mattheus necessarium eius aduentum fuisse inquit baptismatis gratia. Addit enim Iesus: Sic enim decet nos implere omnem iustitiam.
17.1.11 Et quanam gratia hoc in loco inquit Iesum ad ipsum venisse non semel, sed iterum? Matthaeus necessarium eius aduentum fuisse inquit, baptismatis gratia. addit enim Iesus, Sic enim decet nos implere omnem iusticiam.
17.1.11 Et cur, inquies, nunc Jesus venit ad Joannem non semel, sed bis? nam Matthaeus quidem necessario illum ad baptisma venisse dicit; id quod ostendens Jesus adjicit: Sic decet nos implere omnem justitiam.