Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XVII (fol.30rb-32rb)

17.1.1 Hec facta sunt in Bethania ultra Iordanem ubi erat Iohannes baptizans, ea que in crastinum uidit Ihesum uenientem ad eum, et dicit: Ecce agnus dei.

17.1.2 Magnum bonum est propalatio, et liberum habere os, et omnia secunda ponere, confessioni que ad Christum. Ita magnum et mirabile est, ut filius dei unigenitus, hunc talem predicet aput patrem. Et si non equalis sit hec retributio. Nam tu quidem confiteris in terra, ipse uero in celis, et tu quidem hominibus presentibus, ipse uero aput patrem et angelos omnes.

17.1.3 Talis Iohannes erat. Non multitudinem, non gloriam, non aliud quid humanorum suscipiens, sed omnia hec conculcans, et cum decenti libertate ea que de Christo omnibus predicans. Propterea enim et locum designat euangelista, ut propalationem ostendat magniuoci preconis.

17.1.4 Non enim in domo neque in angulo, sed Iordanem assumens in media multitudine presentibus omnibus qui ab eo baptizabantur. Baptizanti enim instabant Iudei; mirabilem illam predicauit confessionem de Christo, que excelsis et magnis et ineffabilibus plena est dogmatibus.

17.1.5 Qualiter igitur hoc facit? Inducens et dicens: hec facta sunt in Bethania. Quecumque uero exemplariorum certius habent, in Bechara aiunt. Bethania autem non ultra Iordanem neque in deserto erat, sed prope Iherosolimam. Hoc autem et propter aliam causam designat.

17.1.6 Quia enim res non antiquas narrare debebat. Sed ante paruum contingentes tempus presentes et considerantes testes facit, eorum que dicuntur et demonstrationem a locis tribuit.

17.1.7 Confidens enim quoniam nichil a se ipso adiectum est hiis que dicuntur, sed que sunt simpliciter, sed omnia cum ueritate exponit; id quod a locis est testimonium suscipi, demonstrationem quam dixi, non quamlibet futurum. Ea que in crastinum, uidet Ihesum uenientem ad se et ait: Ecce agnus dei qui tollit peccata mundi.

17.1.8 Partiti sunt tempora euangeliste, et Matheus quidem ea que antequam ligaretur baptista Iohannis tempora abscidens festinat ad ea que deinceps sunt tempora. Hic uero non solum non abscidit, sed et in hiis que maxime immoratur.

17.1.9 Et ille quidem postquam uenit Ihesus a deserto media silens, puta quecumque Iohannes loqutus est, quecumque Iudei mittentes dixerant, et alia omnia concidens transilit mox ad carcerem; audiens enim Ihesus quoniam traditus est Iohannes discessit hinc.

17.1.10 Iohannes autem non ita, sed eam quidem que ad desertum est uiam silens ceu a Matheo dictam, ea que post descensum de monte sunt, narrat, et multa pertransiens, tunc inducit. Nundum missus erat Iohannes in carcerem.

17.1.11 Et cuius gratia ait non accedit ad eum Iohannes. Nam Matheus quidem necessariam eius presentiam dicit. Ideo hoc ostendens et Iohannes inducit, et dicit quoniam ita decens est uobis implere omnem iusticiam.

17.1.12 Iohannes autem et rursus eum audiuisse Ihesum ostendit post baptisma, et hoc hinc manifestum operatur dicens: Ego consideraui spiritum descendentem sicut columbam et manentem super eum. Cuius igitur gratia accedit ad Iohannem.

17.1.13 Non enim simpliciter uenit, sed ad eum ibat. Venientem enim ait ad eum, uidet eum. Cuius igitur gratia ueniebat? Quia ipse eum baptizauit cum multis ut nullus suspicetur, quoniam ab eadem causa a qua et alii ad Iohannem festinauerat, puta ut peccata confessurus ut in penitenciam loquturus in flumine.

17.1.14 Propter ea accedit dans simul et Iohanni hanc rursus corrigere suspitionem. Etenim in dicendo. Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. Omnem hanc perimit suspitionem.

17.1.15 Qui igitur ita purus est ut et aliorum peccata absoluere possit, manifestum est, quoniam non ut confiteatur peccata accedit, ut occasionem illi mirabili preconi, et secunda hac uoce hiis qui priora audierant certius imponat, que dicta sunt et imponat alia rursus.

17.1.16 Hoc autem id est ecce dictum est propterea quia multi multociens inquirebant eum, ab hiis que dicta sunt et a longo tempore. Propter hoc presentem ostendit eum hic et dicit: Ecce. Innuens quoniam hic est qui olim querebatur, hic qui agnus;

17.1.17 agnum eum uocat; prophetie rememorans Iudeos Ysaie, et umbre que secundum Moysen, ut a typo magis eos adducat ad ueritatem.

17.1.18 Igitur ille quidem agnus, nullius omnino peccatum suscepit, hic uero uniuersi orbi terrarum. Periclitantem enim eum, cito eripuit ab ira dei. Hic erat de quo dixi, post me ueniens ante me generatus est.

17.2.1 Vides et hic qualiter hoc id est ante interpretatur? Dicens enim agnum, et quoniam tollit peccatum mundi, tunc ait quoniam ante me generatus est, indicans quoniam hoc est ante, peccata sumere mundi, baptizari in spiritu sancto.

17.2.2 Nam mea quidem presentia plus nichil habebat, quam predicare communem orbis terrarum benefactorem et quam aque baptisma tribuere. Presentia uero huius mundare omnes homines et largiri paracliti actum, hic ante me generatus est, hoc monstratus est me clarior quoniam prior me erat.

17.2.3 Verecundentur qui Pauli Samosatei insaniam successerunt ad ita manifestam ueritatem resistentes et ego nesciueram eum. Vide qualiter hic insuspicabile operatur testimonium, monstrans id non humane esse amicitie, sed a reuelatione diuina factum.

17.2.4 Nesciueram enim eum ego, ait. Qualiter igitur utique eris dignus fide testis. Qualiter autem et alios docebis ipse ignorans? Non dixit nesciui eum. sed nesciueram eum. Itaque hac maxime dignus fide utique fiet.

17.2.5 Qualiter enim utique gratificaretur ei qui ignorabatur? Sed ut manifestaretur Israeli, propterea ueni baptizans in aqua. Non igitur ipse Christus baptismate indigebat, neque aliam aliquam causam habebat illud lauachrum quam preuiationem que in Christum est fidei facere, reliquis omnibus.

17.2.6 Non enim dixit ut mundem eos qui baptizantur, neque ut eruam a peccatis ueni baptizans, sed ut manifestetur Israeli. Quid enim dic michi sine baptismate non licebat predicare et inducere turbas?

17.2.7 Nequaquam, sed facilius ita. Nequaquam enim non currissent omnes si sine baptismate predicatio facta esset, nequaquam didicissent eam que a comparatione preminentiam.

17.2.8 Multitudo nimirum exisset non auditura que dicebat. Sed quid? Baptizamini confitentes peccata nostra. Accedentes non docebantur ea que de Christo et baptismatis differenciam. Sed tamen Iudaico istud honestius erat, et propterea omnes currebant. Sed tamen et sic imperfectum erat;

17.2.9 qualiter igitur tu cognouisti eum? Per spiritus sancti descensum ait. Et ut non quis extimet rursus quoniam in necessitate extiterat spiritus sancti sicut nos, audi qualiter et hanc destruit suspitionem indicans quoniam spiritus descensio pro predicando Christum, solum facta est.

17.2.10 Dicens enim et ego nesciueram eum, induxit. Sed qui misit me baptizare in aqua, ille michi dixit: Super quemcumque uideris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto.

17.2.11 Vides quoniam hoc opus spiritus erat insinuare Christum? Nam erat quidem et Iohannis testimonium insuspicabile. Volens uero fide dignius id facere reduxit id ad eum et spiritum sanctum.

17.2.12 Quia enim testatus est ita magnum quid et mirabile et sufficiens auditores stupefacere omnes. Puta quoniam tocius orbis terrarum peccata solus accipit ipse et quoniam ad tantam sufficit redemptionem donationis magnitudo; construit de reliquo hanc enuntiationem.

17.2.13 Constructio uero quoniam filius dei est, et quoniam non indigebat baptismate, et quoniam opus descensionis spiritus sancti factum est manifestum eum facere solum. Non enim erat Iohannis uirtutis spiritum dare, et indicant qui ab eo baptizabantur dicentes. Neque si spiritus sanctus est audiuimus.

17.2.14 Non ergo baptismate indigebat Christus, neque alio aliquo. Sed baptisma necesse habebat uirtutis Christi. Quod ergo deficiebat, hoc erat, quod est capitulum omnium bonorum spiritu sancto dignum fieri eum qui baptizatur. Hanc igitur spiritus prestationem, adiecit adueniens;

17.2.15 et testatus est Iohannes dicens: Quoniam consideraui spiritum descendentem sicut columbam et manentem super eum, et ego nesciueram eum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille michi dixit: Super quemcumque uiderit spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. Et ego uidi et testatus sum, quoniam hic filius dei;

17.2.16 continue uero nesciueram eum ponit. Non simpliciter neque inaniter, sed quia cognatus eius erat secundum carnem. Ecce enim ait Elysabeth cognata tua, et ipsa concipiens est filium. Vt igitur non uideatur gratificare propter cognationem, continue ait hoc, id est nesciueram eum;

17.2.17 sed et secundum rationem hoc contigerat. Etenim toto tempore in deserto conuersatus est existens extra paternam domum. Qualiter igitur si nesciuerat eum ante spiritus sancti descensum, et si tunc primum cognouit, qualiter ante baptismum prohibebat eum dicens: Ego necesse habeo a te baptizari, et tu uenis ad me.

17.2.18 Hoc enim coniectura ualde sciendi eum erat, sed non antea et ante multum tempus et decenter. Nam miracula quidem quecumque puero existente facta sunt, puta que circa magos et quecumque talia, ante multum contigerant Iohanne, et ipso ualde puero existente.

17.2.19 In medio uero multo facto tempore, decenter omnibus ignotus existebat, quia si notus fuisset, nequaquam dixisset ego ueni ut manifestetur Israeli. Propterea ueni baptizans;

17.3.1 . hinc nobis de reliquo manifestum est quoniam et signa illa que puerilia esse aiunt Christi, mendatia et fictiones quorumdam inducentium sunt. Si enim a prima etate mirificasset, nequaquam neque Iohannes eum ignorasset, neque reliqua multitudo indiguisset magistro manifestaturo eum.

17.3.2 Nunc autem ipse ait: propterea aduenisse ut manifestetur Israeli. Et propter hoc dicebat rursus: Ego necesse habeo a te baptizari.

17.3.3 Postea uero ceu manifestius discens, turbis eum predicabat dicens: Hic erat quem dixi. Post me uenit uir qui ante me generatus est, quoniam et qui misit me baptizare in aqua, et propter hoc mittens ut manifestetur Israeli; ipse ei ante spiritus sancti descensionem, eum reuelauit.

17.3.4 Ideoque antequam acceleret dicebat: Post me uenit uir qui ante me generatus est. Non igitur sciuerat eum antequam ueniret ad Iordanem et omnes baptizaret, sed quando debebat baptizari, tunc eum nouit, et hoc patre reuelante eum prophete, et spiritu indicante eum qui baptizabatur Iudeis. Ideoque descensio spiritus sancti facta est.

17.3.5 Vt enim Iohannis non contempneretur testimonium dicentis, quoniam prior me erat, et quoniam in spiritu baptizat, et quoniam iudicabit orbem terrarum, et pater uocem emittit preconans filium et spiritus superuenit, uocem trahens super caput Christi.

17.3.6 Quia enim hic quidem baptizabat, ille uero baptizabatur, ut non quis presentium de Iohanne extimaret dici quod dictum est, uenit spiritus dirigens talem suspitionem. Itaque cum dicit nesciueram eum, anterius dicit tempus, non id quod prope baptismum.

17.3.7 Quia qualiter prohiberet dicens: Ego opus habeo a te baptizari. Qualiter autem et de eo talia diceret? Qualiter igitur non crediderunt Iudei ait?

17.3.8 Neque enim Iohannes uidit spiritum in specie columbe, aliorum autem nullus. Viderunt quoniam et si uiderunt quidem presentes omnes. Non tamen omnes crediderunt, quoniam et si uiderunt, sed hec talia non corporis oculis opus habent solum, sed ante hoc ea que secundum mentem uisione, ut non fantasiam superfluam rem estiment.

17.3.9 Si nempe mirificantem uidentes et tangentem propriis manibus egrotantes et mortuos, et ita eos ad uitam et sanitatem reducentem, in tantum ebrii erant a liuore ut contraria hiis que uidebantur enuntiarent. Qualiter utique ab aduentu spiritus sancti solo expulissent.

17.3.10 Quidam aiunt, neque omnes eos considerasse, sed solum Iohannem et eos qui deuotius dispositi erant. Et si enim sensibilibus oculis possibile erat uidere, uel ut in specie columbe spiritum descendentem. Sed tamen non propter hoc necesse est omnibus manifestam esse hanc rem.

17.3.11 Etenim et Zacharias in specie sensibili, multa considerauit, et Daniel et Ezechiel, et communicatorem considerationis nullum habuerunt. Sed et Moyses multa uidit, et qualia aliorum nullus.

17.3.12 Sed et transfigurationem que in monte, non omnes digni effecti sunt discipuli. Sed neque ea que secundum resurrectione uisione, communicauerunt uniuersi, et hoc indicat manifeste Lucas dicens, quoniam monstrauit se ipsum testibus preintronizatis a deo. Et ego uidi et testatus sum, quoniam hic est filius dei.

17.3.13 Et ubi testatus est quoniam hic est filius dei? Nam agnum quidem eum uocauit, et quoniam spiritu baptizare debebat, dixit, filium autem dei nusquam.

17.3.14 Et nimirum post baptismum nichil eum describunt, dixisse, alii euangeliste. Sed media silentes ea que post captionem Iohannis facta sunt Christi miracula dicunt.

17.3.15 Ex quibus coniecturari decens est, quoniam et hec et multo plura relicta sunt. Et hoc ipse hic euangelista in fine libri indicauit dicens:

17.3.16 Tantum enim abstinuerunt fingere quid magnum de eo, quoniam ea quidem que uidebantur exprobrabilissima esse, omnes concorditer et cum omni posuerunt certitudine, et nequaquam inuenerunt aliquem eorum relinquentem;

17.3.17 aliquid talium miraculorum uero, hec quidem sibi inuicem cesserunt. Alia uero omnes tacuerunt. Hec uero a me non simpliciter dicta sunt, sed ad gentilum inuerecundiam.

17.3.18 Sufficiens enim hec ueridici eorum modi ostensio et eius quod nichil ad gratiam dicunt, et poteritis facta cum aliis argumentis et hac sermonum materia aduersus eos armari.

Morale xvii. Quoniam oportet scire certissime ea que sunt de fide ut possimus et ad interrogantes respondere.

17.3.19 Sed attendite. Etenim inconueniens quidem est, medicum cum certitudine pro sua decertare arte, et coriarum et textorem et omnes simpliciter artifices. Eum uero qui Christianum se esse dicit non posse rationem tribuere pro propria fide sua.

17.3.20 Et nimirum illa quidem despecta in pecunias dampnum attulerunt. Hec autem neglecta, et ipsam nobis corrumpunt animam. Sed tamen ita miserabiliter dispositi sumus, ut illis quidem omne tribuamus studium. Necessaria uero et que salutis materia sunt nostre, hoc utique ut nullo digna contempnamus.

17.4.1 Hoc non dimittit gentiles proprium cito deridere errorem. Quando enim ipsi in mendatio consistentes omnia agunt ut coobumbrent dogmatum suorum erubescentiam. Nos autem qui ueritatis sumus curatores, neque eleuare os possumus qualiter non multam dogmatis nostri detestabuntur imbecillitatem?

17.4.2 Qualiter non deceptionem et stulticiam suspicabuntur nostram? Qualiter non blasphemabunt Christum? Vt adulatorem et deceptorem uel seductorem et multorum insipientia ad deceptionem abutentem?

17.4.3 Huius autem nos sumus causa blasphemie nolentes uigilare, studere in hiis que proprietate sunt sermonibus superuacua ponentes hec, et de hiis que sunt terre solliciti existentes.

17.4.4 Et saltatorem quidem animas quis et aurigam, et pugillatorem ferarum omnia monet et negociatur ut in agonibus qui sunt pro eo, ne minus habens habeat, et longas complicant laudes ad accusantes eos, excusationem conponentes, et infinitis percutientes contumeliis, eos qui aduersantur.

17.4.5 Pro Christianismo uero, protensis sermonibus, omnes deorsum aspitiunt et scalpunt et oscitant et derisi secedunt. Et qualiter non digna hec infinita ira? Quando Christus dehonorabilior saltatore apparet aput nos.

17.4.6 Si demum pro hiis quidem que ab illis aguntur infinitas excusationes meditamini, et nimirum omnibus turpibus existentibus. Pro Christi uero miraculis et nimirum orbem terrarum attrahentibus, neque intelligere quid et sollicitos esse patimini?

17.4.7 Credimus in patrem et filium et spiritum sanctum, et in resurrectionem corporum, et in uitam eternam. Si igitur interrogauerit quis gentilium: Quis est hic pater? Quis uero qui filius, quis uero qui spiritus sanctus;

17.4.8 aut qualiter et uos tres dicentes deos nec accusatis multiplicis deitatis? Quid dicetis, quid respondebitis? Qualiter abicietis obiectionem sermonum horum?

17.4.9 Quid autem sed silentibus nobis rursus inferat alteram questionem? Quid autem est resurrectio interrogans? An enim in hoc corpore rursus resurgemus, an in alio ab hoc? Et si in hoc non utilitas id dissolui?

17.4.10 Quid ad hoc dicetis? Quid autem si dixerit propter quid non in anterioribus aduenit temporibus Christus? nunc enim ei placuit prouidere hominibus. In alio uero omni tempore nos contempnebat? Aut si et alia adhuc utique cum hiis plura inuestigauerit?

17.4.11 Non enim necessariam multas deinceps questiones ponentem, solutiones tacere ut non insipientiores, hac ledamus. Sufficiunt enim ea que dicta sunt, ad excutiendum sompnum nostrum.

17.4.12 Quid igitur si hec inuestigauerit? Vos autem neque uerba audire potestis simpliciter hec? An paruam sustinebimus uindictam dic michi tanti erroris causa facti hiis qui in tenebris sedent?

17.4.13 Volebam si demum uacatione uoluptaretis, multa in medio omnium nostrum impudici cuiusdam gentilis librum aduersus uos dictum adducere et alium multo antiquiorem hoc ut uos suscitem et a multa desidia abigerem.

17.4.14 Si enim illi ut aduersum nos dicant tantum uigilarunt, quia utique uenia erimus nos digni. Si neque oppositiones que sunt aduersus nos scierimus abicere? Cuius igitur gratia et in uitam deducti sumus? Non audis apostolum dicentem: Parati estote ad responsionem omni petenti uos rationem de ea que in uobis est spe;

17.4.15 alibi autem similiter eadem admonet dicens: Verbum domini inhabitet in uobis habundanter. Sed quid aiunt ad hec qui uespis sunt pigriores? Anima benedicta omnis simplex, et qui ambulat simpliciter ambulat confidenter.

17.4.16 Hec enim omnium malorum causa est, quoniam neque testimonium scripturarum ad quod oportet sciunt adducere multi. Non enim insipientem hec dicit, neque eum qui nichil scit, sed non dolosum, non malitiosum prudentem.

17.4.17 Quia si hoc esset superfluum esset audire. Estote sapientes sicut serpentes et simplices sicut columbe. Sed quid oportet dicere ad nullum oportunum obuiantem hoc sermone? Cum hiis enim que dicta sunt, neque alia nobis directa sunt ea que sunt uite et conuersationis nostre dico.

17.4.18 Sed undique miseri et derisibiles sumus, causari quidem abinuicem semper parati. Dirigi uero in quibus nos alios causamus desides. Ideo rogo nunc demum nostrorum ipsorum facti non usque ad accusationem stare solum.

17.4.19 Non enim sufficit hoc propiciari deum. Sed et optimam in omnibus studeamus ostendere transmutationem, ut in gloriam dei uiuentes, et ipsi in futura uoluptemur gloria, qua fiat omnes nos potiri gratia et misericordia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY