PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.3.12 Sed et transfigurationem que in monte, non omnes digni effecti sunt discipuli. Sed neque ea que secundum resurrectione uisione, communicauerunt uniuersi, et hoc indicat manifeste Lucas dicens, quoniam monstrauit se ipsum testibus preintronizatis a deo. Et ego uidi et testatus sum, quoniam hic est filius dei.
CLOSE
Griffolini

17.3.12 Et transfigurationem in monte non omnes uiderunt discipuli, sed neque in resurrectione uisionis illius omnes fuere participes. Quod significauit Lucas cum inquit: Qui dedit eum manifestum fieri testibus praeordinatis. Et ego uidi, et testimonium perhibui, quia hic est filius dei.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.3.12 Et transfigurationem in monte non omnes viderunt discipuli. Sed neque in resurrectione visionis illius omnes fuere participes. Quod significauit Lucas, cum inquit: Qui dedit eum manifestum fieri testibus praeordinatis. Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est filius dei. Sed vbi testimonium perhibuit quod hic sit filius dei?
CLOSE
Montfaucon

17.3.12 Transfigurationis quoque in monte visione non omnes discipuli dignati sunt; imo ne resurrectionem quidem omnes viderunt: id quod aperte declarat Lucas dicens, Ostendit seipsum testibus a Deo praeordinatis. Et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei.