Commentarius

[Homilia XVII]

17.1.1 Haec facta sunt in Bethania trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. Altera autem die videt Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit pecata mundi.

17.1.2 Magnum bonum fiducia et loquendi libertas, omniaque Christi confessioni postponere; ita magnum et mirabile, ut Filius Dei unigenitus talem hominem coram Patre praedicet: etsi non aequalis sit merces. Tu enim confiteris in terra; ille vero confitetur in caelis: tu hominibus praesentibus; ille coram Patre et angelis omnibus.

17.1.3 Talis erat Joannes: non multitudinem, non gloriam, non aliud quidvis respiciebat; sed haec omnia calcabat, et cum ea qua par erat libertate, quae Christi erant omnibus praedicabat. Ideo locum indicat Evangelista, ut vocalissimi preconis fiduciam ostenderet.

17.1.4 Non domi, non in angulo, non in deserto; sed ad Jordanem in medio multitudinis, praesentibusque omnibus qui ab ipso baptizabantur; aderant enim Judaei; mirabilem illam de Christo praedicavit confessionem, sublimibus, magnis arcanisque plenam dogmatibus, quod non esset ipse dignus qui corrigiam calceamenti ejus solveret.

17.1.5 Quomodo autem id agit? his nempe verbis: Haec in Bethania facta sunt. Accuratiora autem exemplaria habent in Bethabara. Nam Bethania non est trans Jordanem, neque in deserto, sed prope Jerosolymam. Loca autem alia etiam de causa significat.

17.1.6 Cum enim res non antiquas, sed quae paulo ante contigerant, narraturus esset, illos qui aderant et viderant dictorum testes advocat, exque locis testimonium accipit.

17.1.7 Cum enim fideret se nihil veritati addere, sed ea quae gesta fuerant vere et simpliciter enarrare, a loco testimonium accipit, quae non levis, ut dixi, futura erat veritatis demonstratio. Altera autem die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum1862: peccata mundi.

17.1.8 Distribuerunt tempora Evangelistae. Matthaeus tempora quae Joannis Baptistae vincula praecesserunt breviter transcurrens, ad sequentia properat: Joannes autem Evangelista non modo haec non breviter praetercurrit, sed in his maxime immoratur.

17.1.9 Ille postquam venit Jesus e deserto, intermediis omissis, verbi gratia, quae Joannes loquutus est, quae mittentes Judaei dixerunt; caeterisque missis omnibus, statim transiit ad carcerem: Cum audisset, inquit, Jesus quod traditus esset Joannes, secessit inde.

17.1.10 Joannes vero non sic, sed profectionem in desertum tacuit, utpote a Matthaeo narratam; ea vero quae post descensum ex monte gesta sunt narravit, et multa praetercurrens adjicit: Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.

17.1.11 Et cur, inquies, nunc Jesus venit ad Joannem non semel, sed bis? nam Matthaeus quidem necessario illum ad baptisma venisse dicit; id quod ostendens Jesus adjicit: Sic decet nos implere omnem justitiam.

17.1.12 Joannes vero iterum venisse illum dicit post baptisma; id quod palam facit his verbis: Ego vidi Spiritum descendentem quasi columbam, et manentem super eum. Cur ergo venit ad Joannem?

17.1.13 Non modo enim venit, sed et illum adiit: Cum veniret, inquit, ad eum, vidit eum. Cur ergo venit? Quia ille ipsum cum multis baptizavit, ita ut nemo suspicaretur ipsum eadem de causa, qua alii, ad Joannem accessisse, ut scilicet peccata confiteretur, et in poenitentiam ablueretur in flumine.

17.1.14 Ideo accedit dans Joanni locum, ut talem amoveret suspicionem. Nam cum dicit, Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi, totam illam depellit suspicionem.

17.1.15 Qui enim ita purus est, ut aliorum peccata possit abluere, is, ut palam est, non ut peccata sua confiteatur accedit, sed ut admirando illi preconi occasionem praebeat, ut secunda repetitaque voce quae prius dicta fuerant in audientium animis altius imprimerentur, aliaque rursum adjicerentur.

17.1.16 Illud autem, ecce, dictum est, quia multi saepe ex jam dictis, et a multo tempore quaerebant eum. Ideoque praesentem illum ostendit ac dicit, ecce; ostendens illum ipsum esse qui jam olim quaerebatur. Hic est agnus.

17.1.17 Agnum autem vocat, in mentem Judaeorum revocans prophetiam Esaiae, necnon umbram illam Moysis tempore, ut per figuram illos magis ad veritatem adduceret.

17.1.18 Ille quidem agnus nullius peccatum accepit; hic autem totius orbis terrarum peccata. Periclitantem quippe mundum cito ab ira Dei eripuit. Hic est de quo dixi, Qui post me venit, ante me factus est.

17.2.1 Viden’ etiam hic, quo pacto id quod supra dictum fuerat1862: vocem illam, Ante, interpretatur? Nam cum dixisset agnum, et ipsum tollere peccatum mundi, tunc, ait, ante me factus est; ostendens illud ante, sic explicandum esse, quod tollat peccata mundi, quod baptizet in Spiritu sancto.

17.2.2 Adventus quippe meus nihil plus habuit, quam quod communem orbis benefactorem praedicaverim, et quod baptismum aquae ministraverim; hujus autem adventus opus illud est, purgare homines omnes, Paracliti operationem largiri. Hic ante me factus est; id est, me clarior apparuit, quia prior me erat.

17.2.3 Erubescant ii qui Pauli Samosateni insanum errorem suscepere, qui tam apertam oppugnant veritatem. Et ego nesciebam eum. Vide quo pacto omnem hoc testimonio auferat suspicionem, ostendens illud non ex humana gratia et amicitia, sed ex divina revelatione proficisci.

17.2.4 Ego nesciebam eum, inquit. Quomodo ergo fide dignus testis fueris? Quomodo alios docebis, si ipse ignores? Non dixit, Non novi illum, sed, nesciebam eum; ita ut hinc maxime fide dignus appareat.

17.2.5 Quo pacto enim in ejus gratiam, quem ignorabat, loquutus fuerit? Sed ut manifestetur in Israel: ideo veni baptizans in aqua. Non ergo ille baptismate opus habebat: neque alia de causa lavacrum illud paratum fuerat, quam ut omnibus ad Christi fidem viam sterneret.

17.2.6 Non enim dixit, Ut baptizatos puros reddam, neque, baptizatum veni, ut a peccatis liberem; sed, ut manifestetur in Israel. Quid enim, quaeso, an sine baptismate non licebat praedicare et populum attrahere?

17.2.7 Verum non id ita facile fieri poterat. Neque enim ita concurrissent omnes, si praedicatio sine baptismate fuisset; nec comparatione facta ejus praeeminentiam edidicissent.

17.2.8 Siquidem multitudo exibat, non ut quae dicebat, audiret. Sed cur? Ut confitentes peccata baptizarentur. Advenientes autem quae ad Christum spectabant docebantur, necnon baptismi differentiam: hic enim erat Judaico praestantior; ideoque omnes accurrebant. Attamen hic baptismus imperfectus erat.

17.2.9 Quomodo igitur cognovisti eum? Per descensum Spiritus, inquit. Ne quis autem hinc existimet, illum Spiritu eguisse, ut nos egemus, audi quomodo hanc quoque suspicionem amoveat, ostendens Spiritus descensum ad praedicandum Christum solummodo fuisse.

17.2.10 Cum dixisset enim, et ego non cognoscebam eum, subjunxit: Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, ille est qui baptizat in Spiritu sancto.

17.2.11 Viden’ ad hoc venisse Spiritum sanctum, ut Christum ostenderet? Erat quippe etiam Joannis testimonium suspicione vacuum. Ut autem illud fide dignius exhiberet, ad Deum reduxit et ad Spiritum sanctum.

17.2.12 Quia enim Joannes rem tantam, tam admirandam praedicavit, quae posset auditores omnes in stuporem conjicere; nempe quod ipse solus orbis peccata omnia tolleret, et quod doni magnitudo ad tantam redemtionem sufficeret, hanc demum sententiam firmat.

17.2.13 Confirmatur autem ex eo quod sit Filius Dei, quod non egeat baptismate, et quod ideo tantum Spiritus descendit, ut illum manifestaret. Non enim penes Joannem erat Spiritum dare, quod declarant ii qui ab ipso baptismum acceperant, dicentes: Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus.

17.2.14 Non ergo baptismate Christus egebat, non illo, non alio; sed potius baptisma potentia Christi. Nam residuum caput erat omnium bonorum, ut scilicet baptizatus Spiritu sancto dignaretur. Hoc Spiritus donum addidit ille cum advenit.

17.2.15 Et testimonium perhibuit Joannes dicens, Vidi Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum. Et ego nesciebam eum. Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei.

17.2.16 Frequenter hoc utitur dicto, Nesciebam eum, nec sine causa; sed quia cognatus ejus erat secundum carnem. Ecce Elisabet, inquit, cognata tua, et ipsa concepit filium. Ne videretur ergo cognationis gratia loqui, frequenter dicit, nesciebam eum.

17.2.17 Ac vere ita res se habuit: nam toto vitae tempore in deserto versabatur extra paternam domum. Cur ergo, si ante Spiritus descensum non noverat eum, et si illum tunc primum novit, ante baptismum prohibebat eum dicens, Ego a te debeo baptizari?

17.2.18 Hoc enim signum erat Christum sibi probe notum fuisse. Verum non diu ante; et jure quidem. Nam miracula illa, quae dum puer esset Jesus facta sunt, nempe circa Magos et similia, multo ante tempore contigerant, ipso quoque Joanne adhuc infante.

17.2.19 Per multum autem illud quod ab hinc intercessit tempus, omnibus erat ignotus. Nam si notus fuisset, non dicturus erat, Quia manifestatus est1862: Ut manifestetur in Israel: ideo veni baptizare.

17.3.1 Hinc palam est signa illa quae a Christo in pueritia facta feruntur, falsa et a quibusdam conficta esse. Nam si a puero miracula edidisset, Joannes non illum ignoravisset, nec reliqua multitudo opus habuisset doctore qui illum indicaret.

17.3.2 Nunc autem ipse ait, se ideo venisse, ut manifestaretur in Israel; atque ideo rursum dicebat, Ego a te debeo baptizari.

17.3.3 Deinde, utpote qui clarius edidicisset, turbis ipsum praedicavit dicens: Hic erat quem dixi, Post me venit vir, qui ante me factus est; et1862: quoniam qui misit me baptizare in aqua, ideoque me misit ut manifestaretur in Israel; ipse illi ante descensum Spiritus ipsum revelavit.

17.3.4 Quamobrem antequam adveniret dicebat, Post me venit, qui ante me factus est. Non ergo noverat illum antequam veniret ad Jordanem, omnesque baptizaret: sed quando baptizandus erat, tunc illum cognovit: ipso Patre illum prophetae revelante, et Spiritu ipsum dum baptizaretur ostendente Judaeis, quorum causa Spiritus descendit.

17.3.5 Etenim ne Joannis testimonium contemneretur dicentis, Prior me erat, et, in Spiritu baptizat, et judicabit orbem; Pater Filium praedicans, vocem emittit: Spiritus advenit vocem in Christi caput pertrahens.

17.3.6 Quia enim ille baptizabat, hic baptizabatur, ne quis ex praesentibus illud de Joanne dictum esse putaret, venit Spiritus qui hanc suspicionem amoveret. Itaque cum dicit, Nesciebam eum, de praeterito id intelligendum est tempore, non autem de eo quod baptismo proximum erat.

17.3.7 Nam quo pacto prohibuisset eum dicens, Ego a te debeo baptizari? Quomodo tanta loquutus fuisset? Cur ergo, inquies, non crediderunt Judaei?

17.3.8 Neque enim solus Joannes Christum viderat in columbae specie. Quia etiamsi illi viderant, at res hujusmodi non corporeis tantum oculis opus habent, sed potius mentis, ne inanis phantasia esse putaretur.

17.3.9 Nam si miracula edentem videntes, si manibus tangentem corpora aegrorum et mortuorum, et sic ad vitam et sanitatem reducentem; tanta livoris ebrietate capti erant, ut contaria iis quae videbantur proferrent, quomodo ex solo Spiritus adventu incredulitatem abjecissent?

17.3.10 Quidam vero dicunt, non omnes vidisse, sed Joannem tantum et eos qui melius affecti erant. Licet enim sensu praeditis oculis Spiritus specie columbae descendens videri posset; non necesse tamen erat rem esse omnibus manifestam.

17.3.11 Nam et Zacharias multa sensibili specie vidit, necnon Daniel et Ezechiel, ac sine ullo visionis consorte. Moyses quoque multa vidit, et qualia nullus alius viderat.

17.3.12 Transfigurationis quoque in monte visione non omnes discipuli dignati sunt; imo ne resurrectionem quidem omnes viderunt: id quod aperte declarat Lucas dicens, Ostendit seipsum testibus a Deo praeordinatis. Et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei.

17.3.13 Ubi testimonium perhibuit esse Filium Dei? Agnum quidem ipsum appellavit, et quod Spiritu baptizaturus esset dixit; Filium autem Dei, nusquam.

17.3.14 Atqui post baptisma nihil ipsum dixisse scribunt caeteri Evangelistae: verum missis iis quae interea facta fuerant, miracula post captum Joannem a Christo edita narrant.

17.3.15 Unde conjectare1862: fol.112] possumus et haec et alia longe plura silentio missa fuisse; quod hic ipse Evangelista in fine libri significavit.

17.3.16 Tantum enim abfuit ut magnum aliquid de illo confingerent, ut etiam quae probrosa esse videbantur, omnes uno consensu accurate recenserent, nec quempiam illorum quid simile tacuisse reperias.

17.3.17 Miracula vero alia aliis narrantibus omiserunt, alia simul omnes tacuerunt. Haec autem non sine causa loquor, sed ad contundendam gentilium impudentiam.

17.3.18 Hoc quippe satis est ad demonstrandum illorum veri studium, et probandum ipsos nihil ad gratiam dixisse. Hoc argumento et aliis muniti, poteritis cum illis congredi.

17.3.19 Verum attendite: nam absurdum esset medicum tam strenue pro arte sua pugnare, coriarium item, textorem, caeterosque omnes artifices; Christianum vero, seque talem profitentem, ne verbum quidem posse ad suam tuendam fidem proferre.

17.3.20 Atqui illa neglecta, pecuniae solummodo damnum referunt; haec vero si negligantur, ipsam nobis animam perimunt. Attamen ita misere affecti sumus, ut illis totam curam impendamus; necessaria vero, quae nobis salutis causa sunt, ut nullius precii contemnamus.

17.4.1 Id vero non sinit gentiles errorem suum ita facile irridere. Cum enim ipsi mendacio nixi nihil non agant, ut dogmatum suorum turpitudinem obtegant; nos autem veritatis cultores ne os quidem aperire valeamus, quomodo non inde dogmatis imbecillitatem arguant et damnent?

17.4.2 Quomodo non fallaciam stultitiamque nostra esse suspicentur? Quomodo non blasphemabunt Christum ut planum, et deceptorem, qui multorum stultitia ad fraudem usus sit?

17.4.3 Hujusmodi vero blasphemiae nos in causa sumus, qui noluerimus ediscendis pro tuenda religione argumentis advigilare; sed his contemtis velut superfluis, terrena solum curemus.

17.4.4 Et quidem saltatoris, aut aurigae, aut cum feris pugnantis amore captus quispiam, nihil non movet, nihil non agit, ut in certaminibus non inferiores evadant; illos admodum laudant, et adversus vituperantes defensionem parant, adversariosque mille convitiis onerant.

17.4.5 Cum vero de Christianismo propugnando agitur, omnes caput inclinant, torpescunt, oscitant, ac cum risu excepti recedunt. Quanta haec indignatione non digna fuerint, cum Christus a vobis saltatore inferior habetur?

17.4.6 Quandoquidem de illorum gestis mille paratis defensiones, licet ipsi omnium turpissimi sint; ubi autem de Christi miraculis, quae totum attraxerunt orbem, agitur, ne cogitare quidem aut curare quidpiam videmini.

17.4.7 Credimus in Patrem, et Filium et Spiritum sanctum, in resurrectionem corporum, in vitam aeternam. Si quis ergo Graecus interrogaverit, Quis est hic Pater? quis Filius? quis Spiritus sanctus?

17.4.8 Et quomodo vos, qui tres dicitis deos, nos accusatis quod deorum multiplicitatem admittamus? Quid dicetis? quid respondebitis? Quomodo hanc objectionem depelletis?

17.4.9 Quid vero si vobis tacentibus, aliam moveant quaestionem: Quaenam est illa resurrectio? Num in hoc corpore resurgemus? num in alio? Si in hoc, quae necessitas ut dissolvatur?

17.4.10 Quid ad haec respondebitis? Quid vero si hoc objiciat; cur non superiori tempore advenit Christus? An nunc humano generi providere visum illi est, et in praeterito omni tempore id neglexit? Quid si alia plura examinet?

17.4.11 Neque enim expedit ut multas alias quaestiones adjicientes, solutionem illarum taceamus, ne haec simplicioribus noceant. Nam quae diximus, sunt ad excutiendum somnum vestrum satis?1862: satis.

17.4.12 Quid ergo si haec percontentur, vos autem ne audire quidem haec verba possitis? An, quaeso, exiguum nos manet supplicium, qui sedentibus in tenebris tanta erroris causa simus?

17.4.13 Vellem si per otium vestrum liceret, exsecrandi cujusdam Graeci philosophi librum contra nos scriptum huc afferre, necnon alterius longe antiquioris; ut sic vos excitarem, et tantam vestram segnitiem excuterem.

17.4.14 Nam si illi, ut nos impugnarent, ita advigilarunt, qua erimus digni venia, si illata contra nos tela propulsare nesciamus? Qua de causa producti sumus? Non audis Apostolum dicentem: Parati estote ad defensionem, omni vobis rationem exposcenti ejus quae in vobis est spei.

17.4.15 Paulus quoque eadem utitur admonitione: Verbum Christi inhabitet in vobis abundanter. Sed quid ad haec dicunt homines fucis insipientiores? Benedicta omnis anima simplex; et, qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter.

17.4.16 Hoc quippe est omnium causa malorum, quod Scripturarum testimoniis opportune uti multi nesciant. Neque enim hic insipientem intelligit, neque ignarum qui nihil sciat; sed eum qui nec improbus, nec versutus sit, sed prudens.

17.4.17 Nam si res ita esset, frustra diceretur: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Sed quid haec ultra persequamur, ad nihil profutura? Praeter ea enim quae jam dicta sunt, alia quoque ad mores et vitae institutum spectantia male geruntur a nobis.

17.4.18 Verum undique miseri, undique ridiculi sumus; ac semper parati ad alios coarguendos, segnes sumus ad ea corrigenda quae in nobis redarguuntur. Quamobrem obsecro nobis tandem attendentes, ne in reprehensione gradum sistamus.

17.4.19 Neque enim hoc est ad Deum placandum satis; sed etiam optimam in omnibus mutationem exhibere studeamus, ut ad gloriam Dei vitam agentes, et ipsi futura gloria fruamur; quam nos omnes assequi contingat, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et imperium in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY