17.1.13 Non enim simpliciter uenit, sed ad eum ibat. Venientem enim ait ad eum, uidet eum. Cuius igitur gratia ueniebat? Quia ipse eum baptizauit cum multis ut nullus suspicetur, quoniam ab eadem causa a qua et alii ad Iohannem festinauerat, puta ut peccata confessurus
ut in penitenciam loquturus in flumine.