Omelia XVII (xvi)

17.1.1 Haec in Bethabara facta sunt trans Iordanem, vbi erat Ioannes baptizans. Altera autem die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi.

17.1.2 Magnum bonum fiducia est, et loquendi libertas, omniaque Christi confessioni postponere, tam magnum, inquam, et admirabile, vt filius dei vnigenitus talem coram patre praedicet, quanuis non par sit retributio. Tu enim confiteris in terra, ipse in coelo: tu praesentibus hominibus, ille patre et angelis omnibus.

17.1.3 Talis Ioannes, non multitudine, non gloria, nulla re humana motus, omnia pessundat, liberrime, vt debet, Christi mysteria omnibus annunciat: propterea etiam locum significat euangelista, vt magnanimi praeconis fiduciam ostenderet.

17.1.4 Non enim domi, neque in angulo aliquo se abdidit, sed apud Iordanem, in media omnium, qui ab ipso baptizabantur, multitudine id palam profitebatur (venerant enim Iudaei dum baptizaret) tunc supremum illud arcanum, et inenarrabilis doctrinae plenum de Christo praedicauit, quodque non esset dignus soluere eius corrigiam calceamenti.

17.1.5 Propterea inquit: Haec in Bethania facta sunt. Quaedam autem exemplaria veriora videntur, in quibus Bethabara scriptum est. Bethania enim non trans Iordanem, neque in deserto erat, sed non longe ab Hierosolymis. Locorum autem alia etiam ratione meminit.

17.1.6 Nam cum non antiqua, sed quae pauloante contigerant esset narraturus, qui aderant et viderant, eos testes adducit, ex quibus rem certam innuit.

17.1.7 Confidens enim nihil se veritati addidisse, sed vt res se habuerat, pure et simpliciter enarrasse, a loco testimonium accepit, non paruum, vt dixi, futurum veritatis indicium. Altera autem die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi.

17.1.8 Distribuerunt tempora euangelistae. Matthaeus quidem priusquam Ioannes Baptista caperetur, tempora abbreuians, ad ea quae secuta sunt, properat: Euangelista autem Ioannes his maxime immoratur.

17.1.9 Et ille postquam venit Iesus e deserto, interim omissis omnibus quae Ioannes, quae Iudaei missi inuicem verba contulerint, et aliis pluribus, continuo transit ad carcerem. Cum audisset, inquit, Iesus, quod traditus esset Ioannes, secessit illinc: Ioannes autem non sic: sed profectionem quidem in desertum

17.1.10 tacuit, vtpote a Matthaeo narratam. Narrat autem quae post descensum montis secuta sunt, et multis praetermissis addit, Nondum enim1603: om. missus erat Ioannes in carcerem.

17.1.11 Et quanam gratia hoc in loco inquit Iesum ad ipsum venisse non semel, sed iterum? Matthaeus necessarium eius aduentum fuisse inquit, baptismatis gratia. addit enim Iesus, Sic enim decet nos implere omnem iusticiam.

17.1.12 Ioannes autem eum iterum venisse dicit post baptisma, quod manifestauit, inquiens: Ego vidi spiritum descendentem quasi columbam, et mansit super eum. Qua igitur gratia venit nunc ad Ioannem? neque enim venientem tantum,

17.1.13 sed ad se, inquit? Cur inquam? Ne quis suspicaretur, cum primum vna cum caetera multitudine venisset, eadem qua alii causa venisse, vt scilicet peccata confiteretur, et in poenitentiam ablueretur in flumine:

17.1.14 Idcirco venit praebens Ioanni occasionem, vt eiusmodi suspicionem tolleret, quam illud verbum. Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi: penitus tollit.

17.1.15 Qui enim tanta excellit puritate, vt aliorum peccata possit abluere, sane constat eum non ad confitendum peccata venisse, sed vt illi admirabili praeconi hanc daret occasionem, et secunda hac voce his qui priora audierant, et certius dicta imprimeret, et alia superadderet.

17.1.16 Illud autem verbum. Ecce, ponitur, eo quod saepe multi ex iam dictis ipsum inquirebant, ideo praesentem ostendit dicens: Ecce hic est, de quo iam sermo habitus est. Hic est agnus.

17.1.17 Agnum autem appellat, vt Esaiae prophetiam in memoriam Iudaeis reducat, et vmbram1603: vmbram ab etiam a Mose repraesentatam: vt per figuram magis eos ad veritatem alliciat.

17.1.18 Ille quidem agnus nullius peccatum accepit, hic autem totius orbis terrarum. Periclitantem enim mundum quamprimum ab ira dei liberauit. Hic est de quo dixi, Post me venit vir, qui ante me factus est:

17.2.1 Vides et in hoc loco quo modo superiora interpretatur? Nam cum dixisset, Agnus qui tollit peccata mundi: tunc subdit, Ante me factus est, manifestans quid significet istud Ante, nempe, quod accipit peccata mundi, quod baptizat in spiritu sancto.

17.2.2 Meus enim aduentus nihil aliud habuit, quam praedicare commune orbi terrarum praestitum beneficium, et in aqua baptizare: huius autem, purgare humanum genus, et largiri paracleti operationem. Hic ante me factus est: hoc est, clarior apparuit, quia prior me erat.

17.2.3 Pudeat Pauli Samosatensis sectatores tam manifestam oppugnare veritatem. Et ego nesciebam eum. Aufert omnem testimonio suspicionem, cum non humanae familiaritatis gratia, sed diuina reuelatione id perhibere ostendat.

17.2.4 Nesciebam eum, inquit. Quo modo ergo dignus est fide testis? Quo modo alios docet, qui nescit? Non, inquit, nescio, sed nesciebam, vt hoc modo maxime sibi crederetur.

17.2.5 Quo enim pacto tantum ignoto tribueret? Sed vt manifestetur Israeli, propterea ego veni in aqua baptizans. Non igitur ipse baptismatis indigebat. Neque alia ratione illud lauacrum institutum est, quam vt viam reliquis1603: reliqui ad Christi fidem praeberet1603: praeberent.

17.2.6 Non enim, inquit, vt baptismate ablutos mundem, neque vt peccatis liberem, ad baptizandum veni, sed vt manifestetur in Israel. Quid enim, dic quaeso: nonne licebat sine baptismate praedicare, et multitudinem facile ad credendum adducere?

17.2.7 Minime. neque enim tanto studio omnes festinassent, si sine baptismate fuisset praedicatum, neque nisi ex comparatione eius excellentiam didicissent.

17.2.8 Siquidem multitudo, non vt praedicationem audiret, sed vt confessi peccata baptizarentur, concurrebat. Vbi autem aduenissent, Christi doctrina imbuebantur, et baptismatis intelligebant differentiam: quanquam istud Iudaicae institutioni praestaret: et idcirco omnes confluerent, nec tamen sic erat perfectum.

17.2.9 Quo modo igitur cognouisti eum? quia spiritus descendit. Verum ne quis spiritus, quemadmodum nos, eum indiguisse arbitraretur, audi quo pacto hanc tollit suspicionem, ostendens spiritum ad Christum annunciandum descendisse.

17.2.10 Nam cum dixisset1603: om., Et ego nesciebam illum: addit, Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto.

17.2.11 Vides ad hoc venisse spiritum, vt Christum ostenderet? Non erat Ioannis suspectum testimonium, nihilominus vt id probabilius faceret, ad deum et spiritum sanctum relegauit.

17.2.12 Cum enim rem tam magnam, et admirabilem, dignamque quae omnes in admirationem conuerteret, testificaretur, videlicet quod vniuersi orbis terrarum ipse solus peccata auferret, et ad tantam multitudinem abluendam diuini muneris magnitudo sufficeret, huiusmodi iam sententiam confirmat.

17.2.13 Confirmatio autem est quod filius dei sit, neque baptismate indigeat: et quod idcirco spiritus descendit, vt eum duntaxat manifestaret. Non enim erat Ioannis dare spiritum, quod ab eo baptizati significabant, cum dicerent: Sed neque si spiritus sanctus est, audiuimus.

17.2.14 Non enim baptismate opus habebat Christus, neque illo, neque alia re: sed baptisma, Christi indiguit gratia. Hoc enim fons et caput omnium bonorum relinquebatur, vt scilicet qui baptizarentur, digni essent spiritu sancto. Hanc igitur spiritus satietatem aduentu suo impleuit,

17.2.15 et testimonium perhibuit Ioannes, dicens. Quod vidi spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum, et ego nesciebam eum. Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est filius dei.

17.2.16 Frequenter hac vtitur particula, nesciebam eum. Quanam gratia? Ei cognatione iunctus erat secundum carnem. Ecce enim, inquit, Elizabeth cognata tua et ipsa concepit filium. Ne igitur videretur ad voluntatem loqui eius cognationis gratia, inquit, Nesciebam eum:

17.2.17 et merito sane. Qui in deserto extra paternam domum a pueris versatus erat, quid mirum si Christum nesciebat, antequam spiritus descenderet? Quod si ante baptisma eum non cognouit, cur prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari:1603: baptizari?

17.2.18 Hoc enim signum erat certissimae cognitionis. Non tamen multo ante tempore eius noticiam habuit. Nec ab re: miracula enim quae a pueris Christus fecerat, vt de Magis, et alia huiusmodi, diu ante (Ioanne adhuc infante) contigerant.

17.2.19 Interea multo intercedente tempore, minime mirum si ignorabatur. Nam si antea notus fuisset, non vtique dixisset. Vt manifestetur in Israel, propterea veni baptizans.

17.3.1 Hinc constat signa illa, et miracula quae in Christi puericia feruntur, vera non esse. Nam si a pueris miracula facere coepisset, non sane eum Ioannes ignorasset, nec reliqua multitudo indiguisset magistro, qui ipsum manifestaret.

17.3.2 Nunc autem, inquit, propter hoc veni, vt manifestetur in Israel. Sed quanam ratione inquit, Ego debeo a te baptizari?

17.3.3 Deinde vtpote qui manifestius eum cognosceret, turbis eum manifestauit dicens: Hic est de quo dixi, Post me venit vir, qui ante me factus est. Quia et qui misit me baptizare in aqua, et qui propterea misit me, vt manifestetur in Israel: ipse ante descensum spiritus ipsum Ioanni reuelauit:

17.3.4 idcirco et antequam venisset, dixit. Post me venit vir, qui ante me factus est. Nesciebat igitur antequam Christus ad Ioannem veniret, sed cum baptizandus esset, tunc eum cognouit, et maxime cum pater eum prophetae reuelasset, et spiritus Iudaeis, quorum gratia descenderat, eum qui baptizaretur, ostendisset.

17.3.5 Itaque ne Ioannis contemneretur testimonium, cum inquit: Quia prior me erat, et in spiritu baptizat, et iudicabit orbem terrarum. Ideo pater ipse voce sua filium professus est, et spiritus supra Christi caput descendit vocem ad illum trahens.

17.3.6 Cum enim alter baptizaret, alter baptizaretur, ne quis de Ioanne id verbum dictum arbitraretur, venit spiritus qui huiusmodi amouit dubitationem. Itaque cum inquit. Nesciebam eum: superiora tempora respicit, non quae circa baptisma fuerant.

17.3.7 Nam quo pacto prohibuisset, dicens, Ego debeo a te baptizari? quo modo haec de eo loqueretur? Sed quid non credebant Iudaei?

17.3.8 Non enim solus Ioannes vidit spiritum in columbae specie. Quoniam hoc mysterium non corporeis tantum oculis indigebat, sed mentis potius, ne inanis species putaretur.

17.3.9 Nam si miracula facientem Christum, cum tactu solo infirmos sanaret, mortuos vitae redderet, videntes Iudaei non crederent1603: crederunt, sed inuidia perciti, contraria iis quae cernebantur affirmarent, quo pacto solo spiritus aduentu abiecissent incredulitatem.1603: incredulitatem?

17.3.10 Quidam autem dicunt, non omnes, sed Ioannem tantum, et quosdam vita et moribus probatiores spiritum vidisse. Nam etsi corporeis oculis in columbae speciem spiritus descendens videri poterat, non tamen necessario sequebatur, vt ab omnibus spectaretur.

17.3.11 Etenim Zacharias sub corporea imagine multa conspicatus est, necnon et Daniel et Ezechiel, nullum tamen visionis socium habuerunt. Praeterea Moses multa vidit, qualia aliorum nemo.

17.3.12 Et transfigurationem in monte non omnes viderunt discipuli. Sed neque in resurrectione visionis illius omnes fuere participes. Quod significauit Lucas, cum inquit: Qui dedit eum manifestum fieri testibus praeordinatis. Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est filius dei. Sed vbi testimonium perhibuit quod hic sit filius dei?

17.3.13 Agnum quidem ipsum appellauit, atque quod spiritu baptizare deberet, professus est. Filium autem dei, nequaquam.

17.3.14 Atqui post baptisma nihil ipsum dixisse scribunt alii euangelistae. Verum omissis quae interea facta sunt, post captum Ioannem, miracula Christi prosequuntur.

17.3.15 Ex quo non immerito coniectari possumus, quod et haec, et alia plura praetermiserunt, quod etiam hic euangelista in fine operis sui demonstrauit.

17.3.16 Tantum autem abest, vt fingant aliquid magnum de eo, vt quae videntur exprobranda esse, omnes vno ore diligentissime posuerint, neque inuenires qui eorum quicquam relinqueret.

17.3.17 Miracula autem, alii alia omiserunt, alia nemo meminit. Haec non temere dixi, sed ad contundendam Gentilium impudentiam,

17.3.18 sufficiens sane hoc ad discipulorum mores ostendendos exemplum, quod veritatis studiosi nihil ad gratiam loquantur: poterisque aduersus fidei oppugnatores his muniri rationibus.

17.3.19 Verum attendite, quaeso: etenim absurdum est quod medicus, coriarius, textor, et omnes generatim opifices quisque pro artis suae professione pugnet: Christianus autem non possit vllam religionis suae afferre rationem.

17.3.20 Atqui illae artes neglectae, ad pecuniam damnum referunt: huius autem contemptus, animae detrimentum affert: et tamen tanta miseria, tanta insania laboramus, vt in illas omnem curam cogitationemque adhibeamus: necessaria autem, et salutis nostrae munimenta1603: munimento firmissima pro nihilo ducimus.

17.4.1 Hoc non sinit Gentiles recognoscere errorem suum, atque deridere. Nam cum ipsi mendacio nixi omnia faciant, vt dogmatum suorum ignominiam defendant, nos autem veritatis cultores, ne hiscere quidem ad nostra tutanda possimus: quae causa est, quin doctrinae nostrae nimiam damnent imbecillitatem,

17.4.2 quin fraudem et stulticiam in nobis suspicentur, quin Christo tanquam mendaci, et multitudinis stulticia fraude sua abutenti maledicant?

17.4.3 huius nos causa blasphemiae, nos inquam qui nolumus piis religionis nostrae sermonibus inuigilare, sed his contemptis veluti superuacuis, caducis rebus curam omnem adhibemus:

17.4.4 et qui saltationis, et aurigandi, et bestias conficiendi studio delectantur, huiusmodi certaminibus totis viribus incumbunt, ne inferiores euadant, et studia sua maiorem in modum laudant, et aduersus eorum accusatores, excusationem meditantur: et aduersarios1603: aduersatios maledictis prosequuntur.

17.4.5 In Christiana autem religione defendenda, nulla cura adhibita torpescimus, oscitamus, maxime ridiculi deprehendimur: et qui non summam dei subimus indignationem, cum Christum inferiore loco, quam saltatorem habeamus?

17.4.6 Horum enim opera, quanuis turpissima, multis modis excusare adnitimur: Christi miracula, quanuis orbem terrarum conuerterint, neque intelligere, neque curare videmur.

17.4.7 Credimus in patrem, et filium, et spiritum sanctum, in resurrectionem corporum, in vitam aeternam. Si quis Gentilium percontaretur, Quis hic pater est, quis filius, quis spiritus sanctus?

17.4.8 Tres deos asseritis, et nos plurium deorum assertores reprehenditis. Quid ad hoc dicetis? Quid respondebitis? Quo pacto has dissoluetis obiectiones?

17.4.9 Quid autem si vobis ad haec obmutescentibus aliam inferat quaestionem, An omnino futura sit resurrectio, an in hoc corpore, an in alio resurrecturi simus? Et si in hoc, quae necessitas vt dissoluatur? Quid ad ista dicetis?

17.4.10 Quid autem si praeterea petat cur hoc tandem, et non superiori tempore Christus humanam carnem accepit? Quid ei in praesentia, potius quam tot superioribus seculis visum est humano generi prouidere? atque alia multa examinet?

17.4.11 Neque enim operaeprecium est, vt qui plures praeterea quaestiones accumulat, earum conticeat1603: contineat solutiones, ne rudioribus obsit. Arbitramur sane quae diximus suffectura ad somnum vestrum excutiendum.

17.4.12 Quid igitur si haec, et huiusmodi percontarentur? Non potestis1603: potest ipsa verba audire? quod nos, quaeso, manet supplicium, cum tanti simus erroris authores his, qui in tenebris inuoluuntur?

17.4.13 Vellem, si horum studio teneremini, huc in medium impii alicuius Gentilis philosophi contra nos librum proferre, contra, senioris huius, vt hac vos ratione excitarem, et desidiam vestram excuterem.

17.4.14 Nam si illi vt contra religionem nostram loquerentur, tantopere inuigilarunt: qua nos venia dignamur, nisi huiusmodi contra nos insultus propulsare calleamus? Hoc nobis Petrus praecipit. Inquit enim, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem, de ea quae in vobis est spe.

17.4.15 Et Paulus: Verbum Christi inhabitet in vobis abundanter: sed quid ad haec respondent fucis stultiores? Benedicta omnis anima simplex: et qui simpliciter ambulat, in fiducia ambulat.

17.4.16 Hoc nanque omnium malorum causa est, quod non multi scripturarum testimonia in opportunis rebus sciunt adducere. Non enim eo loco simplex pro stulto, et pro eo qui nihil nouit, intelligendum est: sed pro non malo, non versuto.

17.4.17 Nam si ita intelligeretur, superuacaneum fuisset dicere, Estote prudentes, sicut serpentes: et simplices, sicut columbae. Sed quid haec, cum in nullam huius disputationis adducamur necessitatem? Praeterea neque alia quae ad vitam pertinent, nobis recte efficiuntur,

17.4.18 sed vndique miseri, vndique ridiculi, in mutuas semper calamitates intenti, in corrigendis vero iis in quibus accusamur, pigri oscitamus. Quamobrem vos hortor nunc saltem vestri iuris facti, ne in reprehendendo tantum perseueretis.

17.4.19 Siquidem id non satis est ad placandum deum, sed optimam vitam induamini, vt ad gloriam dei in hoc seculo viuentes, futuram omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY