PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.3.6 Quia enim hic quidem baptizabat, ille uero baptizabatur, ut non quis presentium de Iohanne extimaret dici quod dictum est, uenit spiritus dirigens talem suspitionem. Itaque cum dicit nesciueram eum, anterius dicit tempus, non id quod prope baptismum.
CLOSE
Griffolini

17.3.6 Cum enim alter baptizaret, alter baptizaretur, ne quis de Ioanne id uerbum dictum arbitraretur, uenit spiritus, qui huiusmodi amouit dubitationem. Itaque cum inquit: Nesciebam eum, superiora tempora respicit, non quae circa baptisma fuerant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.3.6 Cum enim alter baptizaret, alter baptizaretur, ne quis de Ioanne id verbum dictum arbitraretur, venit spiritus qui huiusmodi amouit dubitationem. Itaque cum inquit. Nesciebam eum: superiora tempora respicit, non quae circa baptisma fuerant.
CLOSE
Montfaucon

17.3.6 Quia enim ille baptizabat, hic baptizabatur, ne quis ex praesentibus illud de Joanne dictum esse putaret, venit Spiritus qui hanc suspicionem amoveret. Itaque cum dicit, Nesciebam eum, de praeterito id intelligendum est tempore, non autem de eo quod baptismo proximum erat.