Homilia XVII (xvi)
17.1.1 Haec in Bethania1470/1486/1530: bethauara facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. Altera autem die uidit Ioannes Iesum uenientem ad se et ait: Ecce agnus dei. Ecce qui tollit peccata mundi.
17.1.2 Magnum bonum fiducia est, et loquendi libertas, omniaque Christi confessioni postponere, tam magnum, inquam, et admirabile, ut filius dei unigenitus idem de patre praedicet, quamuis non aequa sit uicissitudo. Tu enim confiteris in terra, ipse in caelo; tu praesentibus hominibus, ille patre et angelis omnibus.
17.1.3 Talis Ioannes, non multitudine, non gloria, nulla re humana motus omnia pessundat, liberrime, ut debet, Christi mysteria omnibus annuntiat. Propterea etiam locum significat Euangelista, ut magnanimi praeconis fiduciam ostenderet.
17.1.4 Non enim domi, neque in angulo aliquo se abdidit, sed apud Iordanem in media omnium, quiB: quod a1530: ad se baptizatum uenerant multitudine id palam profitebatur. VenerantF: Venerunt enim Iudaei, dum baptizaret. Tunc supremum illud arcanum et inenarrabilis doctrinae plenum de Christo praedicauit, quodque non esset dignus soluere eius corigiam calciamenti.
17.1.5 Propterea inquit: Haec in Bethania facta sunt. Quaedam autem exemplaria ueriora uidenturB: uideatur, in quibus Bethauara scriptum est. Bethania enim non trans Iordanem, neque in deserto erat, sed non longe a Hierosolymis. Locorum autem alia etiamB: eciam alia ratione meminit.
17.1.6 Nam cum non antiqua, sed quae paulo ante contigerant, esset narraturus, qui aderant et uiderant, eos testes adducit, ex quibus rem certam innuit.
17.1.7 Confidens enim nihil se ueritati addidisse, sed ut res se habuerat, pure et simpliciter enarrasse, a loco testimonium accipit, non paruum, ut dixi, futurum ueritatis inditium. Altera autem die uidit Ioannes Iesum uenientem ad se, et ait: Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi.
17.1.8 Distribuerunt tempora euangelistae, Mattheus priusquam Ioannes baptista caperetur, tempora prosequens, ad ea quae secuta sunt, properat. Euangelista autem Ioannes his maxime immoratur.
17.1.9 Et ille postquam uenit Iesus e deserto, interim omissis omnibus, quae Ioannes, quae Iudaei missi inuicem uerba contulerint, et aliis pluribus, continuo transit ad carcerem. Cum audiret, inquit, Iesus quod traditus esset Ioannes, secessit in desertum.
17.1.10 Ioannes autem hoc tacuit, ut pote a Mattheo narratum. Narrat autem quae post descensum montis secuta sunt, et multis praetermissis addit: Non dum enim missus erat Ioannes in carcerem.
17.1.11 Et qua nam gratia hoc in loco inquit Iesum ad ipsum uenisse non semel sed iterum?B: iterum Mattheus necessarium eius aduentum fuisse inquit baptismatis gratia. Addit enim Iesus: Sic enim decet nos implere omnem iustitiam.
17.1.12 Ioannes eum iterum uenisse dicit post baptisma quod manifestauit inquiens: Ego uidi spiritum descendentem quasi columbam et manentem super eum. Qua igitur gratia uenit nunc ad Ioannem?B/1470/1486: Iohannem
17.1.13 Neque enim uenientem tantum, sed ad se inquit:1470/1486: inquit? Cur inquam? Nequis suspicaretur, cum primum una cum coetera multitudine uenisset, eadem qua alii causa uenisse, ut scilicet peccata confiteretur, et in poenitentiam ablueretur in flumine.
17.1.14 Iccirco uenit praebens Ioanni occasionem, ut eiusmodiB: huiusmodi suspitionem tolleret, quam illud uerbum: Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi, penitus tollit.
17.1.15 Qui enim tanta excellit puritate, ut aliorum peccata possit abluere, sane constat eum non ad confitendum peccata uenisse, sed ut illi admirabili praeconi hanc daret occasionem, et secunda hac uoce, iis1530: his qui prioria audierant, et certius dicta imprimeret, et alia superadderet.
17.1.16 Illud autem uerbum, ecce, poniturB: ponit eo quod saepe multi ex iam dictis ipsum inquirebant, ideo praesentem ostendit: Ecce hic est, de quo sermo iam1486/1530: iam sermo habitus est: Hic est agnus.
17.1.17 Agnum autem appellat, ut Hesaiae prophetiam, et umbram secundum Moysen,1470/1486/1530: om. in memoriamB: memoria Iudaeis reducat, ut per figuram magis eos ad ueritatem alliciat.
17.1.18 Ille quidem agnus nullius peccatum accepit, hic autem totius orbis terrarum. Periclitantem enim mundum quamprimum ab ira dei liberauit: Hic est de quo dixi: Post me uenit uir, qui ante me factus est.
17.2.1 Vides et in hoc loco quomodo superiora interpretatur?B/1470/1486: interpretatur. Nam cum dixisset: Agnus qui tollit peccata mundi, subdidit: Quoniam ante me factus est, uidelicet, quod accipit peccata mundi, et baptizat in spiritu sancto.
17.2.2 Meus enim aduentus nihil aliud habuit, quam praedicare communem1470/1486/1530: commune orbi terrarum praestitum beneficium, et in aqua baptizare, huius autem purgareB: pugare humanum genus, et largiri paracliti operationem. Hic1530: Hinc ante me factus est, hoc est, clarior apparuit, quia prior me erat.
17.2.3 Pudeat1470/1486/1530: Pudeant Pauli Samosatensis sectatores tam manifestam oppugnare ueritatem. Et ego nesciebam eum. Aufert omnem testimonio suspitionem, cum non humanae familiaritatis gratia, sed diuina reuelatione id perhibere ostendat.
17.2.4 Nesciebam eum, inquit. Quomodo ergo dignus est fide testis? Quomodo alios docet, qui nescit? Non inquit: Nescio, sed Nesciebam, ut hoc uerbo maxime sibi crederetur.
17.2.5 Quo enim pacto tantum ignoto tribueret?B: tribueret: Sed ut manifestetur Israel, propterea ego ueni in aqua baptizans. Non igitur ipse baptismatis indigebat. Neque alia ratione illud lauacrum institutum est, quam ut uiam reliquis ad Christi fidem praeberet.
17.2.6 Non enim inquit: Vt baptismate ablutos mundemB: mundum, neque Vt peccatis liberem ad baptizandum ueni, sed Vt manifestetur1530: manifestetur in Israel. Quid enim dic, quaeso, non ne licebat sine baptismate praedicare?1470/1486/1530: predicare et multitudinem facile ad credendum adducere?B: adducere
17.2.7 Minime. Neque enim tanto studio omnes festinassent, si sine baptismate fuisset praedicatum, neque1470/1486/1530: neque nisi ex comparatione eius excellentiam didicissent.
17.2.8 Siquidem multitudo, non ut praedicationem audiret, sed ut confessi peccata baptizarentur, concurrebat. AduenientesB: Aduenientis Christi doctrina imbuebantur, et baptismatis intelligebant differentiam, quantum Iudaicae institutioni praestaret. Iccirco omnes confluebant, nec tamen sic erat in precio.
17.2.9 QuomodoB: Quonomo igitur cognouisti eum? Quia spiritus descendit. Verum ne quis spiritus quemadmodum nos eum indiguisse arbitraretur, audi quo pacto hanc tollit suspitionem, ut ostendat spiritum ad Christum annuntiandum descendisse.
17.2.10 Nam cum dixisset: Et ego nesciebam illum, addidit1530: addit: Sed qui misit me baptizare, ille mihi dixit: Super quem uiderisB: uidetis spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto.
17.2.11 Vides ad hoc uenisse spiritum, ut Christum ostenderet?B/F: ostenderet. Non erat Ioannis suspectum testimonium, nihilominus ut id probabilius faceret, ad deum et spiritum sanctum relegauit.
17.2.12 Cum enim rem tam magnam et admirabilem dignamque, quae omnes in admirationem conuerteret, testificaretur, uidelicet quod uniuersi orbis terrarum solus peccata auferret, et1530: et ad tantam multitudinem abluendam diuini muneris magnitudo sufficeret, huiusmodi iam sententiam confirmat.
17.2.13 Confirmatio autem est, quod filius dei sit, neque baptismate indigeat, et quod iccirco spiritus descendit, ut eum duntaxat, manifestaret. Non enim erat Ioannis spiritum1470/1486/1530: om. dare. Quod ab eo baptizati significabant, cum dicerent: Sed neque si spiritus sanctus est, audiuimus.
17.2.14 Non enim baptismate Christus, neque illo, neque alia re, sed baptisma Christi gratia indiguit1470/1486/1530: indiguit gratia. Hoc enim fons et caput omnium bonorum relinquebatur, ut scilicet qui baptizarentur, digni essent spiritu sancto. Hanc igitur spiritus satietatem aduentu suo impleuit,
17.2.15 et testimonium perhibuit Ioannes dicens: Quod uidi spiritum descendentem quasi columbam de coelo et manentem super eum, et ego nesciebam eum. Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem uideris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto, et ego uidi, et testimonium perhibui, quia hic est filius dei.
17.2.16 Frequenter hac utitur particula: Nesciebam eum. Qua nam gratia? Ei cognatione iunctus erat secundum carnem. Ecce enim, inquit, Helisabet cognata tua, et ipsa concepit filium. Ne igitur uideretur ad uoluntatem loqui eius cognationis gratia, inquit: Nesciebam eum.
17.2.17 Et merito sane. Qui in deserto extra paternam domum a pueris uersatus erat, quid mirum, si Christum nesciebat, ante quam spiritus descenderet? Quod si ante baptisma eum cognouit, prohibebat eum dicens: Ego a te debeo baptizari.
17.2.18 Hoc enim signum erat certissime cognitionis, non tamen multo ante temporeB: tempus eius notitiam habuit. Nec ab re. Miracula enim quae a pueris Christus fecerat, ut de magis et alia huiusmodi, diu ante Ioanne adhuc infante contigerant.
17.2.19 Interea multo intercedente tempore minime mirum si ignorabatur. Nam si antea notus fuisset, non utique dixisset: Vt manifestetur in Israel, propterea ueni baptizansB: baptizare.
17.3.1 Hinc constat signa illa, et miracula, quae in Christi pueritia feruntur, uera non esse. Nam si a pueris miracula facere coepisset, non sane Ioannes eum1470/1486/1530: eum Iohannes ignorasset, nec reliqua multitudo indiguisset magistro, qui ipsum manifestaret.
17.3.2 Nunc autem, inquit, propter hoc ueni, ut manifestetur1530: manifestetur in Israel. Sed qua nam ratione inquit: Ego debeo a te baptizari?B: baptizari.
17.3.3 Deinde utpote qui manifestius eum cognosceret, turbis eum manifestauit dicens: Hic est qui baptizat in spiritu sancto, quem dixi, post me uenit uir, qui ante me factus est. Quia et qui misit me baptizare in aqua, propterea misit me ut manifestetur1530: manifestetur in Israel?1470/1486/1530: israel. Ipse ante descensum spiritus Ioanni reuelatus est.
17.3.4 Iccirco et ante quam uenisset, dixit: Post me uenit uir, qui ante me factus est. Nesciebat igitur ante quam Christus ad Iordanem1470/1486/1530: Iohannem ueniret. Sed cum baptizandus esset, tunc eum cognouit, et maxime cum pater eum prophetae reuelasset, et spiritus Iudaeis, quorum gratia descenderat, qui baptizaretur, ostendisset.
17.3.5 Itaque ne Ioannis contemnereturB: contemnaretur testimonium, cum inquit: Quia prior me erat, et in spiritu baptizat, et iudicabit orbem terrarum, ideo pater ipse uoce sua filium professus est, et spiritus supra Christi caput descendit.
17.3.6 Cum enim alter baptizaret, alter baptizaretur, ne quis de Ioanne id uerbum dictum arbitraretur, uenit spiritus, qui huiusmodi amouit dubitationem. Itaque cum inquit: Nesciebam eum, superiora tempora respicit, non quae circa baptisma fuerant.
17.3.7 Nam quo pacto prohibuisset dicens: Ego debeo a te baptizari? Quomodo haec de eo loqueretur? Sed quid non credebant Iudaei?
17.3.8 Non enim solus Ioannes uidit spiritum in columbae similitudinem. Quoniam hoc mysterium non corporeis tantum oculis indigebat, sed mentis potius, ne inanis species putaretur.
17.3.9 Nam si miracula facientem Christum cum tactu solo infirmos sanaret, mortuos uitae redderet, uidentes Iudaei non crediderunt, sed inuidia perciti, contraria sibi uidere uidebantur, quo pacto solo spiritus aduentu abiecissent incredulitatem?B/1530: incredulitatem.
17.3.10 Quidam autem dicunt, non omnes, sed Iohannem tantum, et quosdam uita etB: om. moribus probatiores spiritum uidisse. Nam etsi corporeis oculis in columbae speciem spiritus descendens uideri poterat, non tamen necessario sequebatur, ut ab omnibus spectaretur.
17.3.11 Etenim Zacharias sub corporea imagine multa conspicatus est, necnon et Daniel et Hiezeciel. Nullum tamen uisionis socium habuerunt. Praeterea Moyses multa uidit, qualia aliorum nemo.
17.3.12 Et transfigurationem in monte non omnes uiderunt discipuli, sed neque in resurrectione uisionis illius omnes fuere participes. Quod significauit Lucas cum inquit: Qui dedit eum manifestum fieri testibus praeordinatis. Et ego uidi, et testimonium perhibui, quia hic est filius dei.
17.3.13 Agnum ipsum appellauit, et1470/1486/1530: atque quod spiritu baptizare deberet, professus est. Filium autem dei nequaquam.
17.3.14 Atqui post baptisma nihil ipsum dixisse scribunt alii euangelistae. Verum omissis, quae interea facta sunt, post captum Ioannem miracula prosequuntur.
17.3.15 Ex quo non immerito coniectari possumus, quod et haec et alia plura praetermiserint1530: praetermiserunt. Quod etiam hic euangelista in fine operis sui demonstrauit.
17.3.16 Tantum autem abest, ut fingant aliquid magnum de eo, ut quae uidentur exprobranda esse omnes uno ore diligentissime posuerint, neque inuenires, qui eorum quicquam relinqueret.
17.3.17 Miracula autem alii alia omiserunt, alia nemo meminit. Haec non temere dixi, sed ad contundendam gentilium impudentiam.
17.3.18 Sufficiens sane hoc ad discipulorum mores ostendendos exemplum, quod nihil ad gratiam loquantur, poteritisqueB: potentisque; 1530: poterisqueB: potentisque; 1530: poterisque aduersus fidei oppugnatores his muniri rationibus.
17.3.19 Verum attendite, quaeso. Etenim absurdum est, quod medicus, coriarius, textor, et omnes generatim opifices quisque pro artis suae professione pugnet, Christianus autem non possit ullam religionis suae afferre rationem.
17.3.20 Atqui illae artes neglectae ad pecuniam damnum referunt, huius autem contentus1470/1486/1530: contemptus animae detrimentum affert, et tamen tanta miseria, tanta insania laboramus, ut in illas omnem curam cogitationemque adhibeamus. Necessaria autem et salutis nostrae munimenta firmissima pro nihilo ducimus.
17.4.1 Hoc non sinit gentiles recognoscere errorem suum atque deridere. Nam cum ipsi mendacio nixi omnia faciant, ut dogmatum suorum ignominiam defendant, nos autem ueritatis cultores ne hiscere quidem ad nostra tutanda possimus, quae causa1470: cause est, quin doctrinae nostrae nimiam damnent imbecillitatem,
17.4.2 quin fraudem et stultitiam in nobis suspicentur, quin Christo tanquam mendaci et multitudinis stultitia fraude sua abutenti maledicant.1530: maledicant?
17.4.3 Huius nos causa blasphemiae, nos, inquam, qui nolumus piis religionis nostrae sermonibus inuigilare, sed superuacuis et caducis rebus curam omnem adhibemus.
17.4.4 Et qui saltationis et aurigandi et bestias conficiendi studio delectantur, huiusmodi certaminibus totis uiribus incumbunt, ne inferiores euadant, et studia sua maiorem in modum1470: immodum laudant, et aduersus eorum accusatores excusationem meditantur. Qui uero reprehendit, maledictis prosequuntur.
17.4.5 In Christiana autem religione defendenda, nulla cura adhibita torpescimusB: torscimus; 1470: turpescimusB: torscimus; 1470: turpescimus, oscitamus maxime ridiculi depraehendimur. Ecquid1530: Et qui non summam dei subimus indignationem?1470/1486/1530: indignationem. Cum Christum inferiore loco, quam saltatorem habeamus.1470/1530: habeamus?
17.4.6 Horum enim opera quamuis turpissima multis modis excusare annitimur, Christi miracula, quamuis orbem terrarum conuerterint, neque intelligere neque curare uidemur.
17.4.7 Credimus in patrem, et filium, et spiritum sanctum, in resurrectionem corporum, in1530: ut uitam aeternam. Siquis gentilium perconctaretur: Quis hic1470/1530: his pater est?1530: est, Quis filius?1530: filius, Quis spiritus sanctus?
17.4.8 Tres deos asseritis,F: asseritis? et nos plurium deorum assertores reprehenditis?1530: reprehenditis. Quid ad hoc dicetis? Quid respondebitis? Quo pacto has dissoluetis obiectiones?1470/1486/1530: obiectiones.
17.4.9 Quid autem si uobis ad haec obmutescentibus aliam inferatB: intererat quaestionem: An in hoc corpore an in alio resurrecturi simus?B: sumus?; 1470/1486: simus.B: sumus?; 1470/1486: simus. et si in hoc, quae necessitas, ut dissoluatur?
17.4.10 Quid praeterea hoc tandem et non superiori tempore Christus humanam carnem accepit? Quid ei in praesentia potius quam tot superioribus saeculis uisum est, humano generi prouideret1470/1486/1530: prouidere?
17.4.11 Neque enim necessarium est, ut qui plures praeterea quaestiones accumulat, earum conticeat solutiones, ne rudioribus obsit. Arbitramur sane, quae diximus suffectura ad somnum uestrum excutiendum.
17.4.12 Quid igitur si haec et huiusmodi perconctarentur?1470/1486: percontarentur. Non potestis ipsa uerba audire.1530: audire? Quod nos, quaeso, manet supplicium, cum tanti simus erroris auctoresF: auctoris, iis1530: his qui in tenebris inuoluuntur.1530: inuoluuntur?
17.4.13 Vellem, si horum studio teneremini, huc in medium impii alicuius gentilis philosophi contra nos librum proferri1470/1486/1530: proferre contra senioris huius, ut hac uos ratione excitarem, et desidiam uestram excuterem.
17.4.14 Nam si illi ut contra religionem nostram loquerentur, tantopere inuigilarunt, qua nos uenia dignamur, nisi huiusmodi contra nos insultus propulsare calleamus.1530: calleamus? Hoc nos1530: nobis Paulus praecipit. Inquit enim: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti uos rationem de ea, quae in uobis est fide et spe.
17.4.15 Et iterum: Verbum Christi inhabitet in uobis abundanter. Sed quid ad haec respondent fucis stultiores? Benedicta omnis anima simplex, et qui simpliciter ambulat, in fiducia ambulat.
17.4.16 Hoc nanque omnium malorum causa est, quod non multi scripturarum testimonia in oportunis rebus sciunt adducere. Non enim eo loco simplex pro stulto et pro eo, qui nihil nouit, intelligendum est, sed pro non malo, non uersuto.
17.4.17 Nam si ita intelligeretur, superuacaneum fuisset dicere: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Sed quid haec, cum in nullam huius disputationis adducamur necessitatem?F: necessitatem. Praeterea neque alia in hac uita nobis recte efficiuntur.
17.4.18 Sed undique miseri, undique ridiculi in mutuas semper calamitates intenti. In corrigendis et accusandis criminibus pigri oscitamus. Quamobrem uos hortor nunc saltem uestri iuris facti, ne in reprehendendo tantum perseueretis.
17.4.19 Siquidem non satis est ad placandum deum, sed optimam uitam induamini, ut ad gloriam dei in hoc saeculo uiuentes, futuram omnes consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486: secula Amen; 1530: secula seculorum, Amen1470/1486: secula Amen; 1530: secula seculorum, Amen.