PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.1.15 Qui igitur ita purus est ut et aliorum peccata absoluere possit, manifestum est, quoniam non ut confiteatur peccata accedit, ut occasionem illi mirabili preconi, et secunda hac uoce hiis qui priora audierant certius imponat, que dicta sunt et imponat alia rursus.
CLOSE
Griffolini

17.1.15 Qui enim tanta excellit puritate, ut aliorum peccata possit abluere, sane constat eum non ad confitendum peccata uenisse, sed ut illi admirabili praeconi hanc daret occasionem, et secunda hac uoce, iis1530: his qui prioria audierant, et certius dicta imprimeret, et alia superadderet.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.1.15 Qui enim tanta excellit puritate, vt aliorum peccata possit abluere, sane constat eum non ad confitendum peccata venisse, sed vt illi admirabili praeconi hanc daret occasionem, et secunda hac voce his qui priora audierant, et certius dicta imprimeret, et alia superadderet.
CLOSE
Montfaucon

17.1.15 Qui enim ita purus est, ut aliorum peccata possit abluere, is, ut palam est, non ut peccata sua confiteatur accedit, sed ut admirando illi preconi occasionem praebeat, ut secunda repetitaque voce quae prius dicta fuerant in audientium animis altius imprimerentur, aliaque rursum adjicerentur.