PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.2.4 Nesciueram enim eum ego, ait. Qualiter igitur utique eris dignus fide testis. Qualiter autem et alios docebis ipse ignorans? Non dixit nesciui eum. sed nesciueram eum. Itaque hac maxime dignus fide utique fiet.
CLOSE
Griffolini

17.2.4 Nesciebam eum, inquit. Quomodo ergo dignus est fide testis? Quomodo alios docet, qui nescit? Non inquit: Nescio, sed Nesciebam, ut hoc uerbo maxime sibi crederetur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.2.4 Nesciebam eum, inquit. Quo modo ergo dignus est fide testis? Quo modo alios docet, qui nescit? Non, inquit, nescio, sed nesciebam, vt hoc modo maxime sibi crederetur.
CLOSE
Montfaucon

17.2.4 Ego nesciebam eum, inquit. Quomodo ergo fide dignus testis fueris? Quomodo alios docebis, si ipse ignores? Non dixit, Non novi illum, sed, nesciebam eum; ita ut hinc maxime fide dignus appareat.