PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.1.4 Non enim in domo neque in angulo, sed Iordanem assumens in media multitudine presentibus omnibus qui ab eo baptizabantur. Baptizanti enim instabant Iudei; mirabilem illam predicauit confessionem de Christo, que excelsis et magnis et ineffabilibus plena est dogmatibus.
CLOSE
Griffolini

17.1.4 Non enim domi, neque in angulo aliquo se abdidit, sed apud Iordanem in media omnium, quiB: quod a1530: ad se baptizatum uenerant multitudine id palam profitebatur. VenerantF: Venerunt enim Iudaei, dum baptizaret. Tunc supremum illud arcanum et inenarrabilis doctrinae plenum de Christo praedicauit, quodque non esset dignus soluere eius corigiam calciamenti.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.1.4 Non enim domi, neque in angulo aliquo se abdidit, sed apud Iordanem, in media omnium, qui ab ipso baptizabantur, multitudine id palam profitebatur (venerant enim Iudaei dum baptizaret) tunc supremum illud arcanum, et inenarrabilis doctrinae plenum de Christo praedicauit, quodque non esset dignus soluere eius corrigiam calceamenti.
CLOSE
Montfaucon

17.1.4 Non domi, non in angulo, non in deserto; sed ad Jordanem in medio multitudinis, praesentibusque omnibus qui ab ipso baptizabantur; aderant enim Judaei; mirabilem illam de Christo praedicavit confessionem, sublimibus, magnis arcanisque plenam dogmatibus, quod non esset ipse dignus qui corrigiam calceamenti ejus solveret.