PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.1.12 Iohannes autem et rursus eum audiuisse Ihesum ostendit post baptisma, et hoc hinc manifestum operatur dicens: Ego consideraui spiritum descendentem sicut columbam et manentem super eum. Cuius igitur gratia accedit ad Iohannem.
CLOSE
Griffolini

17.1.12 Ioannes eum iterum uenisse dicit post baptisma quod manifestauit inquiens: Ego uidi spiritum descendentem quasi columbam et manentem super eum. Qua igitur gratia uenit nunc ad Ioannem?B/1470/1486: Iohannem
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.1.12 Ioannes autem eum iterum venisse dicit post baptisma, quod manifestauit, inquiens: Ego vidi spiritum descendentem quasi columbam, et mansit super eum. Qua igitur gratia venit nunc ad Ioannem? neque enim venientem tantum,
CLOSE
Montfaucon

17.1.12 Joannes vero iterum venisse illum dicit post baptisma; id quod palam facit his verbis: Ego vidi Spiritum descendentem quasi columbam, et manentem super eum. Cur ergo venit ad Joannem?