PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.2.16 continue uero nesciueram eum ponit. Non simpliciter neque inaniter, sed quia cognatus eius erat secundum carnem. Ecce enim ait Elysabeth cognata tua, et ipsa concipiens est filium. Vt igitur non uideatur gratificare propter cognationem, continue ait hoc, id est nesciueram eum;
CLOSE
Griffolini

17.2.16 Frequenter hac utitur particula: Nesciebam eum. Qua nam gratia? Ei cognatione iunctus erat secundum carnem. Ecce enim, inquit, Helisabet cognata tua, et ipsa concepit filium. Ne igitur uideretur ad uoluntatem loqui eius cognationis gratia, inquit: Nesciebam eum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.2.16 Frequenter hac vtitur particula, nesciebam eum. Quanam gratia? Ei cognatione iunctus erat secundum carnem. Ecce enim, inquit, Elizabeth cognata tua et ipsa concepit filium. Ne igitur videretur ad voluntatem loqui eius cognationis gratia, inquit, Nesciebam eum:
CLOSE
Montfaucon

17.2.16 Frequenter hoc utitur dicto, Nesciebam eum, nec sine causa; sed quia cognatus ejus erat secundum carnem. Ecce Elisabet, inquit, cognata tua, et ipsa concepit filium. Ne videretur ergo cognationis gratia loqui, frequenter dicit, nesciebam eum.