PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.4.19 Non enim sufficit hoc propiciari deum. Sed et optimam in omnibus studeamus ostendere transmutationem, ut in gloriam dei uiuentes, et ipsi in futura uoluptemur gloria, qua fiat omnes nos potiri gratia et misericordia domini nostri Ihesu Christi cui gloria in secula seculorum amen.
CLOSE
Griffolini

17.4.19 Siquidem non satis est ad placandum deum. sed optimam uitam induamini: ut ad gloriam dei in hoc seculo uiuentes: futuram omnes consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Ihesu christi: per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in seculaeras1530: secula seculorum Amen.
CLOSE
Montfaucon

17.4.19 Neque enim hoc est ad Deum placandum satis; sed etiam optimam in omnibus mutationem exhibere studeamus, ut ad gloriam Dei vitam agentes, et ipsi futura gloria fruamur; quam nos omnes assequi contingat, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, cui gloria et imperium in saecula saeculorum, amen.