PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.1.16 Hoc autem id est ecce dictum est propterea quia multi multociens inquirebant eum, ab hiis que dicta sunt et a longo tempore. Propter hoc presentem ostendit eum hic et dicit: Ecce. Innuens quoniam hic est qui olim querebatur, hic qui agnus;
CLOSE
Griffolini

17.1.16 Illud autem uerbum, ecce, poniturB: ponit eo quod saepe multi ex iam dictis ipsum inquirebant, ideo praesentem ostendit: Ecce hic est, de quo sermo iam1486/1530: iam sermo habitus est: Hic est agnus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.1.16 Illud autem verbum. Ecce, ponitur, eo quod saepe multi ex iam dictis ipsum inquirebant, ideo praesentem ostendit dicens: Ecce hic est, de quo iam sermo habitus est. Hic est agnus.
CLOSE
Montfaucon

17.1.16 Illud autem, ecce, dictum est, quia multi saepe ex jam dictis, et a multo tempore quaerebant eum. Ideoque praesentem illum ostendit ac dicit, ecce; ostendens illum ipsum esse qui jam olim quaerebatur. Hic est agnus.