PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.2.12 Quia enim testatus est ita magnum quid et mirabile et sufficiens auditores stupefacere omnes. Puta quoniam tocius orbis terrarum peccata solus accipit ipse et quoniam ad tantam sufficit redemptionem donationis magnitudo; construit de reliquo hanc enuntiationem.
CLOSE
Griffolini

17.2.12 Cum enim rem tam magnam et admirabilem dignamque, quae omnes in admirationem conuerteret, testificaretur, uidelicet quod uniuersi orbis terrarum solus peccata auferret, et1530: et ad tantam multitudinem abluendam diuini muneris magnitudo sufficeret, huiusmodi iam sententiam confirmat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.2.12 Cum enim rem tam magnam, et admirabilem, dignamque quae omnes in admirationem conuerteret, testificaretur, videlicet quod vniuersi orbis terrarum ipse solus peccata auferret, et ad tantam multitudinem abluendam diuini muneris magnitudo sufficeret, huiusmodi iam sententiam confirmat.
CLOSE
Montfaucon

17.2.12 Quia enim Joannes rem tantam, tam admirandam praedicavit, quae posset auditores omnes in stuporem conjicere; nempe quod ipse solus orbis peccata omnia tolleret, et quod doni magnitudo ad tantam redemtionem sufficeret, hanc demum sententiam firmat.