PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.2.13 Constructio uero quoniam filius dei est, et quoniam non indigebat baptismate, et quoniam opus descensionis spiritus sancti factum est manifestum eum facere solum. Non enim erat Iohannis uirtutis spiritum dare, et indicant qui ab eo baptizabantur dicentes. Neque si spiritus sanctus est audiuimus.
CLOSE
Griffolini

17.2.13 Confirmatio autem est, quod filius dei sit, neque baptismate indigeat, et quod iccirco spiritus descendit, ut eum duntaxat, manifestaret. Non enim erat Ioannis spiritum1470/1486/1530: om. dare. Quod ab eo baptizati significabant, cum dicerent: Sed neque si spiritus sanctus est, audiuimus.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.2.13 Confirmatio autem est quod filius dei sit, neque baptismate indigeat: et quod idcirco spiritus descendit, vt eum duntaxat manifestaret. Non enim erat Ioannis dare spiritum, quod ab eo baptizati significabant, cum dicerent: Sed neque si spiritus sanctus est, audiuimus.
CLOSE
Montfaucon

17.2.13 Confirmatur autem ex eo quod sit Filius Dei, quod non egeat baptismate, et quod ideo tantum Spiritus descendit, ut illum manifestaret. Non enim penes Joannem erat Spiritum dare, quod declarant ii qui ab ipso baptismum acceperant, dicentes: Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus.