PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.1.5 Qualiter igitur hoc facit? Inducens et dicens: hec facta sunt in Bethania. Quecumque uero exemplariorum certius habent, in Bechara aiunt. Bethania autem non ultra Iordanem neque in deserto erat, sed prope Iherosolimam. Hoc autem et propter aliam causam designat.
CLOSE
Griffolini

17.1.5 Propterea inquit: Haec in Bethania facta sunt. Quaedam autem exemplaria ueriora uidenturB: uideatur, in quibus Bethauara scriptum est. Bethania enim non trans Iordanem, neque in deserto erat, sed non longe a Hierosolymis. Locorum autem alia etiamB: eciam alia ratione meminit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.1.5 Propterea inquit: Haec in Bethania facta sunt. Quaedam autem exemplaria veriora videntur, in quibus Bethabara scriptum est. Bethania enim non trans Iordanem, neque in deserto erat, sed non longe ab Hierosolymis. Locorum autem alia etiam ratione meminit.
CLOSE
Montfaucon

17.1.5 Quomodo autem id agit? his nempe verbis: Haec in Bethania facta sunt. Accuratiora autem exemplaria habent in Bethabara. Nam Bethania non est trans Jordanem, neque in deserto, sed prope Jerosolymam. Loca autem alia etiam de causa significat.