PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

17.2.14 Non ergo baptismate indigebat Christus, neque alio aliquo. Sed baptisma necesse habebat uirtutis Christi. Quod ergo deficiebat, hoc erat, quod est capitulum omnium bonorum spiritu sancto dignum fieri eum qui baptizatur. Hanc igitur spiritus prestationem, adiecit adueniens;
CLOSE
Griffolini

17.2.14 Non enim baptismate Christus, neque illo, neque alia re, sed baptisma Christi gratia indiguit1470/1486/1530: indiguit gratia. Hoc enim fons et caput omnium bonorum relinquebatur, ut scilicet qui baptizarentur, digni essent spiritu sancto. Hanc igitur spiritus satietatem aduentu suo impleuit,
CLOSE
Griffolini-Montanus

17.2.14 Non enim baptismate opus habebat Christus, neque illo, neque alia re: sed baptisma, Christi indiguit gratia. Hoc enim fons et caput omnium bonorum relinquebatur, vt scilicet qui baptizarentur, digni essent spiritu sancto. Hanc igitur spiritus satietatem aduentu suo impleuit,
CLOSE
Montfaucon

17.2.14 Non ergo baptismate Christus egebat, non illo, non alio; sed potius baptisma potentia Christi. Nam residuum caput erat omnium bonorum, ut scilicet baptizatus Spiritu sancto dignaretur. Hoc Spiritus donum addidit ille cum advenit.